Full text: Angeli, Stefano: Miscellaneum Hyperbolicum et Parabolicum

23. SCHOLIVM III.

Galileus in poſtremis dialogis pag. apud nos, 28,
oſtendit paradoxum quodam; nimirum, circuli cir-
cumferentiam æqualem eſſe puncto. Vt hoc oſten-
dat vtitur exceſſu cylindri ſupra hemiſphærium, & cono, vt ibidem poteſt conſpici. Sed ſicuti vſus fuit
exceſlu cylindri ſupra hemiſphærium, ſic etiam po-
terat vti exceſſu cylindri ſupra hemiſphæroides; ea-
dem enim fuiſſet demonſtratio. Paradoxum Galilei
oſtendimus & nos in appendice noſtri libelli ſexa-
ginta problematum geometricorum, adhibendo ex-
ceſſum cylindri ſupra conoides parabolicum, & ip-
ſum conoides. Hoc idem paradoxum facile ex præ-
ſenti propoſit. patebit confirmari poſſe, adhibendo
exceſſum prædictum fruſticoni G I K H, ſupra cy-
lindrum I M, & conoides hyperbolicum A B C. Probatum eſt enim, vbicunque traiciatur planum
N P, plano G H, parallelum, ſemper armillam
N R P, æqualem eſſe circulo Q T; ſicuti quamli-
bet partem exceſſus æqualem eſſe proportionali par-
ti conoidis. Cum ergo exceſſus prædictus deſinat
in circumferentia circuli cuius diameter l k, ſicuti
conoides deſinit in puncto B; videtur ergo colligi
circumferentiam æqualem eſſe vertici B.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer