Full text: Angeli, Stefano: Miscellaneum Hyperbolicum et Parabolicum

tentam inter plana HO, AC, æqualem eſſe parti dif-
ferentię conorum inter eadem plana contentæ; quod
cum ſit de sè euidens, omittitur. Patet ergo diffe-
rentias conoideorum & conorum, æquales eſſe inter
ſe, tam ſecundum totum, quam ſecundum partes
proportionales. Quod & c.

12. SCHOLIVM I.

Non turbetur autem lector videns præſentem
propoſitionem probari per indiuiſibilium metho-
dum, imo admiretur excellentiam, & vniuerſalita-
tem illius methodi veritatem prodientis etiam illis
modis, quibus nequit manifeſtari methodo antiquo-
rum. Nam in ſuperiori conſtructione neſcimus an
methodus antiquorum poſſit adhiberi, quia in diffe-
rentijs prædictis nequeunt inſcribi cylindri. Quid
ergo? Concluſio demonſtrata falſa erit, quia per in-
diuiſibilia fuit roborata? Nequaquam. Nam etiam
eadem concluſio probari poteſt methodo antiquo-
rum, ſed alia præparatione adhibita, vt patebit ſuo
loco.

13. SCHOLIVM II.

Sed antequam nos expediamus à præſenti propo-
ſitione, opere pretium ducimus manifeſtare eas no-
titias, quas ex ipſa, & ex dictis in noſtro lib. 4. de
infinitis parabolis poſſumus eruere. Cum enim ex-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer