Full text: Angeli, Stefano: Miscellaneum Hyperbolicum et Parabolicum

Nam centrum grauitatis in H L, duplicati ſegmen-
ti ad partes H L, habetur ex propoſit. 17. libri 3. Item ex præcitata propoſit. 18. lib. 4. habemus cen-
trum grauitatis ſegmenti annuli ex ſegmento
H N P L, circa B D. Tertium nempe ratio ſeg-
menti fuſi ad ſegmentum annuli patebit haberi. Quia habemus ex ſchol. propoſit. 18. lib. 3. rationem
ſegmenti fuſi ad cylindrum ex parallelogrammo
L N, ſibi circumſcripto; ſed habemus rationem ta-
lis cylindri ad cylindrum H M, & huius ex præcit. ſchol. 2. propoſit. 4, lib. 4. ad ſegmentum annuli. Quare ex æquali, patet propoſitum. Cognitis ve-
rò tribus præcedentibus, quartum centrum quæſi-
tum innoteſcet. Patuit ergo propoſitum in omni-
bus prædictis partibus.

79.1.

0154-01

80. SCHOLIVM.

Sicuti autem in antecedentibus reperta ſunt cen-
tra grauitatis variorum ſegmentorum infinitorum
fuſorum parabolicorum, ſic ex ſuppoſita quadratura
hyperbolæ, eiuſque ſegmentorum, liceret reperire
tam centra grauitatis variorum ſegmentorum hy-
perbol quam variorum ſegmentorum fufi ex hy-
perbola, quod indicaſſe lectori ſufficiat.

Ex ſuperius ergo dictis patuit quot ſint ea, quæ
deducuntur ex propoſit. 30. ſuperiori, ſed inſuper
alia poſſunt deduci nempe tres regulæ vniuerſales in
tribus ſequentibus propoſic. exprimendæ.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer