Full text: Angeli, Stefano: Miscellaneum Hyperbolicum et Parabolicum

dorum reuolutorum circa V G, & I L. Tertio ex
propoſit. 18. lib. 4. habemus centrum grauitatis ſeg-
menti annuli ex ſegmento I T B P L, reuoluto cir-
ca V G. Ergo quartum, nempe centrum ſegmen-
ti fuſi ex eodem ſegmento circa L I, non ignora-
bitur.

Sic cognoſcemus centrum grauitatis portionis
fuſi ex portione maiori I T B A. Nam centrum
grauitatis duplicatæ portionis habetur ex propoſit. 19. lib. 3. Ex propoſit. 20. eiuſdem libri, habemus
rationem ſolidorum ex portione reuoluta circa V B,
& circa I A. Tertio ex citata propoſit. 18. lib 4. habemus centrum portionis annuli ex portione
I T B A, reuoluta circa V B. Quare & c.

Pariter cognoſcemus centrum grauitatis portio-
nis fuſi ex portione minori R T I, quia ex propoſit. 14. lib. 3. habemus centrum grauitatis in R I, du-
plicatæ portionis R T I. Secundo habemus ratio-
nem, quam habet prædict portio fuſi, ad portio-
nem annuli ex portione I R T, reuoluta circa S V. Quia mente portioni intellecto circumſcripto paral-
lelogrammo, habemus ex ſchol 2 propoſit 15. eiuſ-
dem libri, rationem portionis f ſi, ad cylindrum ſi-
bi circumſcriptum: pariter habemus rationem præ-
dicti cylindri ad cylindrum R X, quia habemus, ex
data portione, rationem I T, ad I V; & conſe-
quenter quadrati I T, ad quadratum I V: item
habemus exſchol. 2. propoſit 4. lib. 4 rationem cy-
lindri R X, ad portionem annuli ex portione R T I,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer