Full text: Angeli, Stefano: Miscellaneum Hyperbolicum et Parabolicum

0013-01

7. MISCELLANEVM
HYPERBOLICVM,
PARABOLICVMQVE.

FÆCVNDITAS trium propoſi-
tionum initio tertij libri eorum,
quos de infinitis conſcripſimus pa-
rabolis, explicatarum, luculenter ex
pronunciatis ijſdem in libris fuit
omnibus patefacta. Hæc autem
eluceſcet magis, magiſque perluſtrantibus in præ-
ſentilibro à nobis aperienda. Centra grauitatis cir-
culi, & Ellipſis, aliquarumque ipſorum partium ad
noſtra tempora vſque incognita fuere. Noftro dum-
taxat ſeculo Ioannes della Failla, Guldinus, alijque
hæc detexere. Hæc & nos manifeſtauimus in 3. & 4. præcitatis libris, at methodo abomnibus diuer-
ſa. Aſt hæc centra inquirerentur fruſtra niſi circuli
quadratura ſupponeretur. Semidiameter etenim ad
interceptam inter centrum circuli, & centrum gra-
uitatis ſectoris eiuſdem eam dicitur habere ratio-
nem, quæ inter partem circumferentiæ, rectamque

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer