Metadaten : Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

SECTIO DUODECIMA. verticalis gh in tubo inſerto hærentis pariter æqualis {nna - a/nn}: neque neceſſe
eſt in hoc poſteriori caſu, ut tubulus g m ſit admodum ſtrictus.

201. Scholium.

§. 8. Poterit ergo hæc theoria experimento confirmari facillimo, eo
majoris futuro momenti, quod nemo adhuc hujusmodi æquilibria, quorum
uſus latiſſime patet, definiverit: quod eadem methodo niſus aquarum per ca-
nales fluentium generaliſſime obtineri poſſit pro aquæ ductibus utcunque in-
clinatis, incurvatis, amplitudinisque variatæ ac velocitate aquarum quali-
cunque; tum etiam, quod nonſolum hæcce preſſionum, ſed tota inſuper
motuum theoria, quam ſupra dedimus, hujusmodi experimentis confirme-
tur, quia arguunt, recte à nobis definitas fuiſſe accelerationes aquarum. Cu-
randum autem eſt in experimento, ut tubus horizontalis ſit interius bene
politus, perfecte cylindricus atque horizontalis: ſitque ſatis amplus, ut ab
adhæſione aquæ ad latera tubi notabile motus decrementum oriri non poſſit: vas ipſum ſit ampliſſimum atque continue plenum conſervetur. Obſervan-
dum quoque eſt, quanta ſit virtus tubulo vitreo g m aquas ſtagnantes elevan-
di, quæ virtus omnibus tubis capillaribus aut admodum ſtrictis ineſt: hæc
enim elevatio ab altitudine g h eſt ſubtrahenda: aut potius aſſumendus eſt tu-
bus æqualis craſſitiei & obturato orificio o, notandum eſt punctum m, tum-
que fluxu aquis conceſſo notandum quoque eſt punctum h: erit autem ſe-
cundum theoriam deſcenſus m h = {1/nn} X a = {1/nn} X E B.

Tandem etiam attendendum eſt ad venam aquæ in o effluentis; hujus enim
contractio etiam facit, ut aqua in tubo horizontali minori transfluat velocita-
te, quam {√a/n}. De iſta contractione eamque præveniendi modo egi in Sect. IV. His autem quamvis ita occurri poſſit incommodis, ut error ſenſibilis in ex-
perimento ſupereſſe nequeat, tamen ſi majorem adhibere velimus accuratio-
nem, experimento indaganda erit quantitas aquæ dato tempore effluentis,
quæ cum amplitudine tubi comparata rectiſſime dabit velocitatem aquæ intra
tubum fluentis, quam in calculo poſuimus = {√a/n}: Si vero experimento mi-
nor inventa fuerit, talis nempe, quæ debeatur altitudini b, tunc erit proxi-
me preſſio aquæ præterfluentis = a - b.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer