Full text: Barrow, Isaac: Lectiones Opticæ & Geometricæ

I. _CAtoptricâ circulari defunctus ad Dioptricam promovemur;_ quorſum incidentium quotcunque refractis unâ ſimulo perâ
delineandis, adeóque reſractionum ſymptomatis organicè pertentan-
dis modum imprimìs exponemus, præ cæteris, opinor expeditum. Seorſim ad v γ æqualem diametro (NG) circuli refringentis deſcri-
batur circulus v π γ. item habeat v γ ad S γ rationem illam, quæ re-
fractiones determinat (illam autem deinceps, ut antehac, conſtanter
nuncupabo rationem I ad R) & ſuper diametro S γ deſcribatur quo-
que circulus SH γ. Incidat jam radius quilibet MN P, cui con-
veniens deſignandus eſt refractus. ut hoc aſlequamur, circulo adpoſi-
to à V adaptetur v π = NP; & centro γ per π deſcriptus circulus
ſecet circulum SH γ in H; connexáque γ Hcirculum v π γ interſecet
in ξ. demùm connexâ v ξ, circulo NPGaccommodetur NX =
v ξ; erit NX ipſius NP refractus. Etenim (ductis GP, GX) eſt
γ H. γ ξ : : (γ S γ v : :) I. R. hoc eſt γ π. γ ξ: :I. R. hoc eſt
GP. GX: : I. R. cùm itaque ſint ipſæ GP, GX recti ſinus angulo-
rum GN π, GNX(quorum GNPeſt angulus incidentiæ) liquet
propoſitum.

19.1.

Fig. 107.
108.

II. Ad ipſa _Symptomata_ progrediamur exponenda radiis ad circu-
lum refractis competentia; quorum illa pro more primò pertractabi-
mus, quæ radianti puncto conveniunt ad infinitam quaſi diſtantiam
poſito, ſeu parallelos ad ſenſum radios ejaculanti. Quocirca per
circuli refringentis Centrum C punctúmque de longinquo radians
protendatur recta AC Z; tum fiat BZ. CZ: : I. R; nec non di-
vidatur CZ in F, ut ſit FZ. FC: : I. R; & centro F per Z deſcri-
batur circulus EG Z. his peractis, accipiatur jam quilibet ad AC
parallelus MNP(convexis incidens an concavis partibus perinde
fuerit) dico ſi recta NC (ab incidentiæ nempe puncto per refrin-
gentis centrum ducta) circulo EGZprotracta occurrat in G; &

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer