Full text: Barrow, Isaac: Lectiones Opticæ & Geometricæ

è dictis colligatur licet, quòd oculo, cujus Centrum O uſpiam in
ipſa N Π ponitur, circa punctum Z (ipſam N Π prænotato modo
quadriſecans) radiantis imago conſpicietur. Sit enim pupillæ (prout
antehac aliquoties) diameter EF; per eujuſce terminos tranſeant
radiorum LM, RS reflexi LE, RF; quorum iſte ſecet ipſum N Π in
Y, hic in X. quoniam igitur radiorum obliquiorum ipſo RS,
rectiorum ipſo LM nullus oculum intrabit; utì ſuprà non ſemel argu-
mentati ſumus, intra ſpatium XY neceſſario conſiſtet imago. quineti-
am cùm radiorum arcui LR incidentium qui prope punctum Z re-
flectuntur axi N Π propiùs adjacentes perpendicularius oculum fe-
riunt, ìdque ſpiſſiùs (ut ex analogia par eſt exiſtimare; nec enim
id operoſiùs aggrediar demonſtrare) propter aliquoties expoſitas
cauſas ab eo videbuntur obtutum afficientes radii promanare; hoc eſt
ad ipſum imago conſiſtet. Accedit quod ob anguſtiam pupillæ ſpa-
tium XY ſatìs modicum exiſtit; ut puncti modum vix excedere vi-
deatur.

16.1.

Fig. 78.

XIX. Subdo; ſi ſtatuatur oculi centrum uſpiam in ZN; iſque ver-
ſus partes N obvertatur; objectum confuſiùs apparere; quippe cùm
reflexi viſum convergentes appellant; vel quoniam imago Z tunc pone
viſum conſiſtit.

XX. Hinc à ſpeculo Cavo tantùm una repræſentatur Imago, ſaltem
bene diſtincta. Nam in duorum reflexorum N Π; , R σ concurſu X
ſtatuatur oculi centrum; & ſit R ζ = 1/4 R σ; unde R ζ & lt; RX. itaque ſpectabitur quæ ad ζ imago ab oculo in X collocato, verſúſque
partes NR obverſo; ſed tum imago Z poſt oculum conſiſtit.

XXI. Et hæc quidem rectè percepta, ſerióquè perpenſa vix addubi-
to quin facilè ſibi fidem conciliatura ſint; nihil ut ſit opus adverſantia
_ſeu veterum Opticorum decreta, ſeu recentiorum Commenta pluribus_
_convellere;_ quæ certè cùm nullâ perſpicuâ ratione nituntur, tum ab
experientia plerumque diſcordant. Cætera verò ſiqua reſtant ad hoc
argumentum ſpectantia ſtudio veſtro commendabimus elicienda; mox
ad è ſenſibiliter finita diſtantia radiantis puncti _Symptomata_ ſimiliter
exploranda animum adjecturi.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer