Full text: Barrow, Isaac: Lectiones Opticæ & Geometricæ

tioribus minores ſunt. & quod cuivis eâ majori binæ pares interſeri
poſſunt, ad ejus utramque partem ſingula. nimirum hæc è ſuperiori
conſtructione luculentè patent; pauxillùm expende Sodes; & per-
ſpicies; operámque meam non deſiderabis.

XII. His præſtratis ad _Principale conſtruendum Problema_ reverti-
mur; & reliqua detexenda. ſcilicet imprimis à dato puncto A pro-
diens radius eſt deſignandus, cujus refractus per datum punctum X
tranſibit. ‖ hoc ità conficitur. per A, X ducantur refringenti perpen-
diculares AB, XP. tum in primo caſu fiat AB. YB : : √ Iq - Rq. I. neque non fiat XP. T : : √ Iq - Rq. R . & per punctum Y
tranſadigatur recta NG ſubtendens angulum APF, & ipſam T ex-
æquans; & connectantur AN, XN. dico factum; ſeu rectam XV
incidentis AN refractum eſſe. ‖ Etenim eſt X P. KB : : NP. NB : :
NG. NY. permutandóque XP. NG : : KB. NY. hoc eſt X P. NG (vel √ Iq - Rq. R) : : KB. YN. itaque per theorema præ-
miſſum liquet KN ipſius AN refractum eſſe: Q. EF.

14.1.

Fig. 55, 56.

Haud abſimiliter in ſecundo caſu; fiat X P. YP : : √ Rq - Iq. R; itémque AB. T : : √ Rq - Iq. I; angulóque ABF per Y tranſi-
ens, ipſámque T adæquans inſeratur recta N G; connectantúrque
AN, XN; factum erit. ‖ Nam ipſam XP protractam ſecet AN in
S. èſtque SP. YN : : AB. GN : : AB. T : : √ Rq - Iq. I . unde
conſequitur è præmonſtratis fore XN ipſius SN refractum Q. E . F .

XIII. Exhinc, & præmiſſa reſpiciendo ſatìs diluceſcit non ultra
duos ad unas perpendicularis AB partes incidentium refractos in uno
puncto convenire. nam (ut ſupra declaratum) per puntum Y (quod
univerſis hujuſmodi conſtructionibus commune, vel invariatum per-
perſiſtit; in primo caſu quoad omnes ab A incidentes; in ſecundo
qnoad omnes per X tranſeuntes refractos) plures duabus ſibi pares
duabus ſibi pares rectæ angulo recto XP F, vel ABF interſeri ne-
queunt; adeóque nec plures refracti per ipſum X tranſibunt.

XIV. Porrò, cùm è dictis definita habeatur recta, in qua puncti
A Imago verſatur; iſte nimirum refractus qui per oculi centrum
tranſit, modo jam expoſito ducendus; ipſum jam punctum determi-
nandum venit, ad quod illa præcisè conſiſtit; id quod etiam è præce-
dentibus haud difficulter eliciemus.

XV. Sumatur, in caſu primo, punctum Y conditione præditum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer