Full text: Barrow, Isaac: Lectiones Opticæ & Geometricæ

verſam rationem KSq. KSq - ZBq + SNq : : BAq. BZq. hoc
eſt KSq. KNq - ZBq : : BAq. ZBq. quare permutando erit KSq. BAq : : KNq - ZBq. ZBq. & compoſitè KSq + BAq. BAq : : KNq ZBq. hoc eſt ANq. BAq : : KNq. ZBq. qua-
re rurſus permutando eſt ANq. KNq : : BAq. ZBq : : Rq. Jq. itaque AN. KN : : R. I. unde patet KN ipſius AN refractum fore: Q. E. D.

13.1.

Fig. 45.

XIX. Exhinc, ut in priore caſu, patet quòd diſtantiæ (ZI, IK,
KL) concurſuum æquantur differentiis ipſarum ZB, RM, SN, TO
ordinatarum ad ellipſim. Et quod ZI, ZK & lt; IR. KS. & c dif-
ferentiæ porrò dictæ circa verticem ellipſis Z admodum exiguæ ſunt,
adeóque propinquiorum axi radiorum refracti circa Z denſè congre-
gantur, & velut ab eo procedere videntur.

XX Ex his tandem univerſis colligitur quòd puncti radiantis A
imago (reſpectu ſcilicet oculi centrum O habentis uſpiam in axe AB
conſtitutum) circa punctum Z conſiſtet. Sit enim D δ diameter pu-
pillæ (illa nempe quæ in plano EAFO ) & per hujus extrema tranſe-
ant radiorum AM, A μ reſracti IMD, I μ δ ; ſanè patet quòd nullius
obliquioris (ceu ipſius AN, vel A @) refractus oculum ingredi poterit ; quin univerſi tales aliorſum digredientur, adeóque nec illi quicquam
adviſum attinebunt; eique nil omnino conferent efficiendo quaquam,
nedum determinando. Quinimò cùm viſus a ſolis afficiatur radiis in-
tra ſpatium ZI axem interſecantibus, adeóque velut ab eo procedenti-
bus, intra ſpatium ZI neceſſariò verſabitur imago ; quia verò ex his
qui circa Z concurrunt oculo rectiùs incidunt, ideóque præcipuâ vi
pollent; cùm & ii (uti mox oſtendimus) ſpiſſiores ſint, & præ cæte-
ris confertim incedant ( id quod etiam nonnihil illorum vim adauget)
cùm etiam iidem faciliùs ab oculo rurſus in idem punctum recolligantur
(id quod poſthac aliquatenus oſtendemus; & interim ex eo fit veriſimile,
quòd res per exiguum foramen ſpectatæ, radiis ſcilicet obliquioribus
excluſis, longè diſtinctiùs, apprehenduntur) quoniam, inquam, hæc
ita ſe habent, iis perpenſis omninò rationi conſentaneum eſt objectum
videri ceu radios projiciens à puncto Z, hoc eſt ejus imaginem inibi con-
ſiſtere Addo, quòd ob exilem pupillæ latitudinem, & propter ali-
quantam oculi diſtantiam à refringente; totum ſpacium ZI perquam
anguſtum erit, & inſtar puncti merebitur exiſtimari: quæ cuncta
propoſitum abunde videntur confirmare.

13.1.

Fig 46.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer