Full text: Barrow, Isaac: Lectiones Opticæ & Geometricæ

ſpecularis; hæc utique circulum continget; (quia ſpeculi planum, ex
hypotheſi, non alibi præterquam ad B circulo occurrit, adeóque nec
rec [?] ta G H) quare rectæ G H, O P ſunt parallelæ. Ergo P O eſt ad
ſpeculi planum parallela. Huic verò perpendicularia ſunt plana præ-
dicta cylindrum contingentia per M O, N P ducta; axi parallela. Quapropter eadem ſpeculi plano recta erunt. Hinc, ut anteà ſi totus
radius habeatur inſtar rectæ lineæ, continget ejus reflectio velut in ſu-
perficie ad ſpeculum planum recta; quippe cùm ejus latitudo tota com-
prehendatur inter ejuſniodi duo plana; quæ proinde ſi nulla ſuppona-
tur, in unum illa coaleſcent. Accommodari poſſent hæc cuicunque
radii figuræ tali, qualem ſupra deſcripſimus, utcunque nonnulla de-
mutando; ſed & eadem pari ratione radiorum refractionibus adapten-
tur. Atpluribus parco.

9.1.

Fig. 2.
Fig. 3.
Fig. 4.

10. Lect. II.

1. V Iæ, quam nuper aperuimus, & aliquatenus ingreſſi ſumus,
inhærentes eò jam devenimus, ut nobis incumbat proximè
celebres illas hypotheſes (an Theoremata malitis appellare) radiorum
inflexorum itineri penitus determinando (imaginúmque proinde locis,
figuris, quantitatibus inveſtigandis, nec non apparentiarum quarum-
cunque cauſis explicandis) neceſſarias, experientiæ quidem bene con-
ſonas illas, etiam aliquo rationis ſuffragio communire; præſtratis
utique ſundamentis, ac ſuppoſitionibus inſiſtendo. Cùm itaque lucis
radio corpus adſignatum ſit figurâ priſmaticum, aut cylindricum; Et
hoc quidem rectum (utpote præ reliquis ſimplex, & naturæ totas ſuas
in agendo vires exerenti præſertim conveniens;) cùm & exinde pro-
greſſus ejus eatenus fuerit definitus, ut intra ſuperficies duas planas in-
Hectenti medio perpendiculares includatur; quas quidem abhinc (quan-
do nullus tranſverſæ dimenſionis illius, vel intervalli ſuperficies iſtas
dirimentis ad rem noſtram, illam ſaltem quam nunc attingimus ſpe-
ctans effectus, aut uſus ſit) brevitatis & perſpicuitatis cauſâ, velut u-
nam habere poſſumus; adeóque jam radium ut duabus ſolummodò di-
menſionibus præditum, & ad inſtar Parallelogrammi cujuſdam rect-
anguli, in plano ad medii inflectentis ſuperficiem recto jacentis, con-
fiderantes, reliquam itineris quod perſequitur determinationem, ulti-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer