Full text: Barrow, Isaac: Lectiones Opticæ & Geometricæ

dios diverſo medio obliquè incidentes, velut experimur, inflecti; ſal-
tem eò ſpectantia lucis præcipua ſymptomata, tribus porrò ſubjiciendis
hypotheſibus comprehenſa, vix aliâ ratione commodius explicari.

9.1.

Fig. 1.

XI. 4. Omnis radii lucidi inflectio (hoc ſubinde generali nomine,
compendii cauſà, tam r@fractionem, quàm reflectionem complector)
fit in ſuperficie ad medii inflectentis ſuperficiem perpendiculari, ſeu
recta. Hujuſce ſuppoſitionis haud ullam facilè ſatìs commodam & claram rationem reperias apud Opticos; petitione principii, vel in-
comprehenſibili quâdam obſcuritate laborat quicquid fermè eò ſpectans
afferunt; neque valdè miror radium lucis ſemper ut rectam concipien-
tibus individuam lineam id eis accidiſſe; quo poſito vix probam ullam
ejuſce rei cauſam aſſignari poſſe credo. Cadat enim radius linearis
A B in ſpeculi (inſtantiæ gratiâ) plani ſuperficiem ad punctum B; per
quod utcunque ducantur duæ rectæ C D, E F; cùm igitur rectæ A B,
C D ſint in uno quodam plano, quidni reflectio radii peragatur in iſto
plano? Simili ratione quoniam rectæ A B, E F ſunt in uno plano,
quidni radius in hoc etiam reflectionem patiatur? eodémque planè
modo quìd obſtat quo minùs in ſingulis omnibus, hoc eſt infinitis
planis, ſpeculi ſuperficiem ſecantibus, & per rectam A B ceu com-
munem ſectionem traductis perficiatur reſlectio, idémque proinde ra-
dius unus in partes undique cunctas reflexus diſpergatur? cur hoc fieri
non poſſit, utique non capio. Quod reſpondetur enim, poſito plano
A B C ad ſpeculi ſuperficiem recto magis illud planum, quam cætera
quævis ſpeculi ſuperficiei contrarium eſſe, proindè reſiſtentiam in
eo maximam contingere, proptereáque radium in eo potiſſimùm in-
flecti, parùm ſatisfacit; quoniam, ut ſuperiùs inſinuatum, extra
punctum ipſum B, cui radius impingit, alia nulla ſpecularis ſuperficici
pars meritò venit conſideranda quid enim (ut hoc adjiciam prædictis)
an in univerſam quà longè latéque diſtenditur, ipſius ſpeculi ſuperfi-
ciem agit hic linearis radius, & ab ea viciſſim patitur; an in ejus deſi-
nitam aliquam partem agit, patitúrque ab hac? quis in totam agere,
vel à tota pati concedet? Et cur id uni parti deputandum præ aliis? ubi terminus figetur? quouſque procedet operatio? quinimò potiùs,
quia radii per rectam A B procurrentis impulſui tantùm id ſpeculi quod
eſt in recta A B verſus G protracta reſiſtit, ideò pulſus in ipſam A B
rejicietur; Et nulla ſuccurrit cauſa ſontica, propter quam aliorſum
deflectat; nihil datur, quod ejus tendentiam aliò determinet. Igitur
ut aliis, quæ puto variæ aſſignantur, hujus effecti cauſis excutiendis
abſtineam, indè genuinam ejuſce rationem (ut & generatim omnium

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer