Full text: Barrow, Isaac: Lectiones Opticæ & Geometricæ

in unoquoque corpore eſt numerandus. Ita _Carteſius_. Nem-
pe cùm magnitudo quæpiam exinde quod aliis modo quopiam-
adnectitur, illorum motus ita particeps eſt, ut ab eo quoad ſi-
tum ſuum aliquatenus determinetur, iſte motus hujus compoſitio-
nem quaſi pars ingreditur, ab exemplis poſthac adjungendis res
luculentius apparebit. Motus autem hoc modo componi poſſunt
_Progreſſivi_ cum _Progreſſivis, Progreſſivi_ cum _Circumlatititis, Cir-_
_cumlatitii_ cum _Circumlatitiis_; componi poſſunt, inquam, et decom-
poni modis innumeris; quorum omnium cùm inire cenſum im-
poſſibile ſit, illoſque qui à regularitate deflectunt intelligere difficile
ſit, exponere difficiliús; nos præcipuos ſaltem aliquos, in uſu magìs
poſitos, et explicatu faciliores attingemus. Quales imprimis
ſunt ii qui è motibus directis et parallelis; è directis et rotatitiis,
è pluribus rotatitiis componuntur; præſertim illi quos qui conſti-
tuunt ſimplices motus omnes vel nonnulli ſunt uniformes. Nam
_uniformitatem nedum R@ſpublic [?] a requirit, ac exigit Eccleſia, ſed_
_artes etiam atque ſcientiæ vehementer affectant._ Recti motns
(quibus parallelos à recta linea directos motus adnumero) pri-
mum ſibi non immeritò locum aſlerunt, ut ſimplicitate præcel-
lentes, naturæ convenientes et chari, præ cæteris utiles ac uſitati. Nec ulla ſané magnitudinis eſt ſpecies (nulla linea, nulla ſuper-
ficies, nullum corpus) cujus generatio non è rectis peracta moti-
bus concipiatur. Omnis, inquam, in uno planô conſtituta linea
procreari poteſt è motu parallelo rectæ lineæ, et puncti in ea; omnis ſuperficies è motu parallelo plani, et lineæ iu eo (lineæ ſci-
licet alicujus è rectis modo jam inſinuato motibus progenitæ)
conſequenter et linea quævis etiam in curva ſuperficie deſignata re-
ctis motibus effici poteſt. Corpus autem ſolidum eodem modo
genitum intelligatur, quatenus è ſuperficierum genitura reſultat,
et quatenus ab ipſis ità genitis terminatur, ac circumſcribitur
Sed quia _ſuperficierum plerarumque curvarum_, quales hactenus _Ma-_
_theſis_ excogitavit, & linearum in iis non in uno plano jacentium, ge-
neratio per alios modos commodiùs explicetur, neque mihi quic-
quam ſuccurrit animadverſione dignum quod de iis dicam, de li-
nearum ſaltem in uno plano exiſtentium, per rectos et parallelos
motus generatione diſpiciam. Et quidem has quod attinet, earum nul-
la eſt quæ non ex motu parallelo lineæ rectæ, punctique per e-
am delati producatur; verum hi motus eo contemperari modo de-
bent, quem ſpecialis lineæ producendæ natura poſcit; nec reſert
qualem, velocitatis reſpectu, motum uni tribuas, ad hujus modò

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer