Full text: Barrow, Isaac: Lectiones Opticæ & Geometricæ

30. Lect . III.

Q Uomodo per _motus ſimplices progreſſivum, & converſivum_
_ffectæ concipiantur magnitudines, & qualia generationes iſtas_
_conſequuntur ſymptomata_ (nonnulla ſaltem præcipua) _con-_
_niſi ſumus exponere ad compoſitos nunc, & concurrentes,_
_eidem propoſito ſervientes, motns accingimur;_ quorum in effectis
diſcernendis velocitates, ſecundum quas ſimplices peraguntur motus,
omnino, vel cum primis conſiderandæ ſunt; quarum in generatione
per motus ſimplices nulla prorſus habetur ratio. Per eundem enim
motum ſimplicem ſeu velocior is ſit, ſeu tardior eadem magnitudo,
quamvìs non eodem temporis intervallo, producitur; idem nempe
_circulus_ ex ejuſdem rectæ circa punctum in ea fixum, _eadem Sphæra_
ex Semicirculi circa _diametrum_ rotatu; quamvìs ut hæc fiant eò ma-
gìs awt minus expectandum ſit, quo ſegnior aut citatior ſupponitur ea
progenerans motus. Verùm in generatione per motus compoſitos
iiſdem manentibus lationis modis, prout unius aut plurium variatur
velocitas, nedum ſpecie, ſed etiam quantitate diverſæ magnitudines
emergere ſolent, poſitione ſaltem perpetuò differentes. Ut ſi recta
AB per rectam AC parallelo deferatur æquabili motu; & ſimul
punctum M in AB deſcendat uniformiter; vel ſimulrecta AC pa-
rallelo quoque uniformi motu deſcendens ipſam AB promotam inter-
ſecet in M; ex ejuſmodi motuum compoſitione vel concurſu produ-
cetur recta linea AM. Quòd ſi eodem, etiam quoad velocitatem
manente motu rectæ AB, immutetur in velocitate motus uniformis
puncti M, vel rectæ AC, ità quidem punctum M jam eodem tem-
pore pervenerit ad μ, vel AC ſecet ipſam AB in μ, deſcribetur
hoc motu alia recta A μ à priore AM poſitione diverſa. Sin verò,
manente rurſus eodem motu rectæ AB, pro motu puncti M, vel
rectæ AC uniformi ſubſtituatur motus, quem vocant, æqualiter
acceleratus, ex ejuſmodi compoſitione, vel concurſu fiet linea

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer