Full text: Barrow, Isaac: Lectiones Opticæ & Geometricæ

ſtrentur. Porrò, non abſimiliter ſi velocitatis gradus continuâ per
ſingula temporis inſtantia ſucceſſione, à quiete ad definitum gradum,
vel retrogradè, creſcere concipiantur, aut decreſcere juxta progreſſi-
onem numerorum quadraticorum repræſentatur tum optimè velocitas
aggregata, ſicut & ſpatium hujuſmodi motu confectum, à comple-
mento Semiparabolæ, qualis eſt AEX, cujus vertex A quietem (ſeu
motûs ac temporis initium) tangens AE tempus definitum, linea BX
primum velocitatis accreſcentis gradum (qui ſe habet ut I.) proxima
CX ſecundum gradum (habentem ſe ut 4.) ſubſequens DX (qui ſe
habet ut 9.) & ità porrò uſque ad ultimum EX: Id quod ex notiſſi-
ma parabolæ proprietate manifeſtum eſt. Eodem planè modo quivis
ſuppoſiti velocitatis gradus, utcunque creſcentis aut decreſcentis,
continuo vel interruptè, quovis, inquam, imaginabili modo per
lineas rectas ad temporis repræſentatricem rectam applicatas certiſſi-
mo, commodiſſimòque modo deſignari poſſunt, aſſervatâ quam quis
adſignare voluerit proportione; ſic ut inde cognitâ ſpatii repræſen-
tantis dimenſione, ſpatii per motum confecti quantitas faciliùs inno-
teſcat; & reciprocè, cognitâ ſpatii dicti naturâ velocitatis ac tem-
poris quantitatibus dignoſcendis aliqua lux aſſulgeat: Quæ quidem
poſthac dicendorum intellectui neceſſaria, totíque motuum theoriæ
non parùm ut videtur utilia viſum eſt paullo fuſiùs expoſita præmittere. Quà perfunctus operâ pedem figo.

28.1.

_Phyſ. IV._ 16.
[...] I. 14.
_Phy ſ. IV. 18._
Fig. I.
Fig. I.
Fig. 2.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer