Full text: Barrow, Isaac: Lectiones Opticæ & Geometricæ

9. Lect. I.

I. PRæfatorio jam vinculo ſolutus, & ſcopulum præterve-
ctus Rhetoricum, ad muneris mei proprium opus ac-
cingor. Imprimis autem novi quod inîerim conſilii
rationem, paucis expediam. Cum prius inſtitutum ur-
gens adverterim, occurrere pleraque nimiam attentio-
nem deſiderantia, nec ex improviſo auſcultantibus, in-
dè ſatis opportuna; incommodum etiam illud à puram Geometriam
attrectantibus haud poſſe declinari; conſtitui, derelictâ tantiſper
iſtâ, protinus in amæniores (floribus nempe Phyſicis depicto, & fructibus conſitos Mechanicis) mixtæ quam appellitant Matheſeos
Campos deviare; Opticæ nimirum, Mechanicæ, Coſmographiæ, re-
liquæ cujuſcunque, prout occaſio feret, & commodum videbitur. Ne-
que tamen animus erit ullius ex his longè diffuſa latifundia pervagari,
vel extremos fines circumire; ſed ad ejus quaſi metropolim è veſtigio
rectà procedere; primas tantum hypotheſes excutere, præcipuáque
(quibus illa tam vaſta theorematum moles incumbit) fundamenta de-
nudare; tum verò nonnulla, palmaria quidem illa, ſtatim emergentia
corollaria ſubtexere. Quorum certè σκέψις jucunda praſ@r@im, utilis,
& fructuoſa videri poteſt; quum è principiis rectè poſitis, probéque
perceptis reliquorum & firma fides, & facilis comprehenſio ſub-
naſcantur.

9.1.

_Præceſſerat an_-
_teloquium oc_-
_caſioni, quæ_
_fui@, adap@a_-
_tum_.

II. Ab Optica ſumemus exordium; ſcientia cum primis Nobili; quam cum peculiaris amænitas, tum ingens commendat utilitas. Nam
Naturæ ſimul detegendis arcanis, ac explicandis Phænomenis minimè
vos latet quantopere conducat; neque minus ad Aſtronomicas rationes
quàm planè neceſſaria ſit; ut Perſpectivam, Picturam, & his agnatas
alias eximias Artes taceam; quæ quantæ quantæ ſunt ab ea pendent,
ac prineipia ſua mutuantur. Ut & præteream qualia, certè vix pretio

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer