Full text: Barrow, Isaac: Lectiones Opticæ & Geometricæ

XI. Ità rectarum linearum ad ſphæricam ſuperſiciem ex inſlectione
quavis procreatas imagines qualitercunque liceat definire. unde de
planarum quoque ſuperſicierum ad eandem repræſentationibus haud
difficilè ſtatuetur; harum ſcilicet imagines abſolutæ _conoidum aut_
_Sphæroidum Superſicies erunt_ è rectarum imaginibus reſpectivis circa
radiationum axes converſis progenitæ; quin & relatæ quoque pla-
narum ſuperficierum imagines è rectarum imaginibus relatis ſimili
pacto progenerantur. rem totam ipſi mentem aliquantillùm adver-
tentes perſpicietis; me λεπτολογιας [?] extremæ faſtidium capit.

XII. Reſtare videtur, ut quomodò compoſitæ ſuperficies ſphæricæ
objectas repræſentant lineas diſpiciamus. verum cum imagines indè
prognatæ ſint altioris gradûs lineæ, ab uſu notitiàque communi ſegre-
gatæ, atque proprietatibus intricatis præditæ; nil aliud quàm operam
luderem iis deſudans extricandis. illas itaque tranſiliam; hoc com-
monens unicum, punctorum in illis aliquot principalium poſitiones è
præmonſtratis dignoſci, de cæteris commodiùs ex conjectura diju-
dicari.

XIII Hæc ſunt, quæ circa partem _Opticæ_ præcipuè _Mathemati-_
_cam_ dicenda mihi ſuggeſſit meditatio. circa reliquas (quæ φυσικώτε{ρο}ι
ſunt, adeóqve ſæpiuſculè pro certis principiis plauſibiles conjecturas
venditare neceſſum habent) nihil ferè quicquam admodum veriſimile
ſuccurrit, à pervulgatis (ab iis, inquam, quæ _Keplerus, Sche@ner@s,_
_Carteſius_, & poſt illos alii tradiderunt) alienum aut diverſum: atqui
tacere malo, quàm toties oblatam cramben reponere. proinde re-
ceptui cano; nec ità tamen ut prorſus diſcedam, anteaquàm impro-
bam quandam diſſicultatem (pro ſinceritate quam & vobis & veritati
debeo minimè diſſimulandam) in medium protulero, quæ doctrinæ
noſtræ, hactenus inculcatæ, ſe objicit adverſam, ab ea ſaltem nul-
lam admittit ſolutionem. illa, breviter, talis eſt: _Lenti vel ſpeculo_
_cavo_ EBF exponatur viſibile punctum A, ità diſtans, ut radii ab A
manantes ex inflectione verſus axem AB cogantur; si [?] tque radiationis
limes (ſeu puncti A imago, qualem ſupra paſſim ſtatuimus) pun-
ctum Z; inter hoc autem & inflectentis verticem B uſpiam poſitus
concipiatur oculus. quæri jam poteſt, ubi loci debeat punctum A ap-
parere. retrorſum ad punctum Z videri natura non fert (cùm omnis
impreſſio ſenſum aſſiciens proveniat a partibus A) ac experientia re-
clamat. noſtris autem è placitis conſequi videtur ipſum, ad partes an-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer