Full text: Barrow, Isaac: Lectiones Opticæ & Geometricæ

factitant, â me depulſum partum amicorum baud recuſan-
tium nutriciæ curæ commiſi, prout ipſis viſum eſſet, educan-
dum aut exponendum. quorum unus (ipſos enim boneſtum
duco nominatim agnoſcere) D. Iſaacus Newtonus, collega
noſter (peregregiæ vir indolis ac inſignis peritiæ) exemplar
reviſit, aliqua corrigenda monens, ſed & de ſuo nonnulla
penu ſuggerens, quæ naſtris alicubi cum laude innexa cernes. alter (quem noſtræ gentis baud immeritò Merſennum dix-
ero, cùm ſuâ tum aliorum operâ provebendis biſce literis na-
tum) D. Joh. Collinſius, ingente ſuo cum labore editionem
procuravit. Pθſſem jam alios expectationi tuæ obices ponere,
ſeu veniæ conciliatrices cauſ@s obtendere (meam ingenii te-
nuitatem, experimentorum inopiam, alias intercurrentes
curas) niſi Catonis ſenioris mordaculum illud in me ſubve-
rerer recaſurum: _Rectè ſi Amphictyonum decreto con-_
_ſtrictus hæc evulgas._ Hujuſmodi ſaltem præloquium partim
æquitas exegit, partim in fætum proprium ςοργ@ quædam eli-
cuit, ut excuſatior is, ac à cenſura munitior prodiret. ſin
acrior ſis, nec bæc aure dextrâ admittere velis, pro tuo (per
me licet) ingenio facias, quantumvìs strenuè reprebendas.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer