23.
Lect.
XVI.
I. P_Unctorum ex inflectione determinatis apparentibus locis,_ con-
quieſcere poſſem; ſiquidem exinde magnitudinum apparentiæ
deducuntur, quotlibet in ipſis exiſtentium punctorum imagines de-
ſignando. cæterùm nè juſto parciùs in hac parte, vel illiberaliùs egiſſe
videar, etiam _de rectarum linearum (conſequenter & planarum ſuper-_
_ficierum, quibus diſtinctè viſui repræſentandis natur a præcipuè conſu-_
_luiſſe videtur) apparentiis & imaginibus expreſſiora ſpecimina quædam_
_haud gravabor adnectere._ de quibus etiam circa reliquarum magnitu-
dinum apparentias propius ac promptius fiat judicium.
II. Notetur autem imprimìs; Sicuti (quod ſæpiùs in antedictis
habetur inſinuatum) cujuſque puncti quodammodò duplex eſt imago; una ſimplex, abſoluta, principalis; illa ſcilicet, quæ in recta verſatur
ad ſuperficiem inflectentem perpendiculari, perque radians punctum
ſimul ac oculi centrum tranſeunte (hoc eſt in communi lucidæ radia-
tionis, ſuperficiei reflectentis, ipſiúſque viſionis axe) altera verò
relata, mutabilis, ac minùs præcipua; quæ talis eſt reſpectu oculi
extra rectam inflectenti ſuperficiei perpendicularem arbitrariè conſti-
tuti; ità pari fermè modo duplex cujuſque magnitudinis imago con-
cipi poteſt; una quidem abſoluta (quam ſaltem hoc nomine deſig-
nabo) quæ ex punctorum ſingulorum in ipſa exiſtentium abſolutis
imaginibus quaſi conflatur, illas ſaltem comprehendit (qualis in ob-
jecta congrua ſuperficie vividè deformaretur; qualíſque videretur
oculo ad infinitam ab inflectente ſuperficie diſtantiam ritè collocato)
altera verò relata, quæ oculum reſpicit ubivis in certa poſitione con-
ſtitutum; quid velim, & quare ſic diſtinguam ab exemplis benè mul-
tis in decurſu proponendis luculenter apparebit.