Full text: Barrow, Isaac: Lectiones Opticæ & Geometricæ

Nam ob OZq - ZT x ZS. OZq : : OZ. OC; erit OZ cub
= OC x OZq - OC x ZT x ZS. tranſponendóque OC x ZT x ZS = OC
x OZq - OZ cub. atqui propter OZ. ZS : : OC. CN. eſt
OZ x CN = ZS x OC. quare OZ x CN x ZT = OC x OZq
- OZ cub; adeóque (elidendo OZ) erit CN x ZT = OC
x OZ - OZq. vel CN. OC - OZ: : OZ. ZT; hoc eſt CB. CZ: :
OT. ZT. . & componendo BZ. CZ : : OT. ZT : : I. R. itaque
primò liquet punctum Z imaginem eſſe puncti A, ex refractione
factam ad circulum BN. quinetiam ob CY. YN : : ρ O. O σ : :
R. I; palàm eſt NO refractum eſſe radii ad CY, hoc eſt ad FO
paralleli. liquidò proinde conſtat propoſitum. ‖

In hoc caſu debet eſſe OZq & gt; ZT x ZS. Haud abſimili ratione quoad
alios caſus (ut ſi circuli refringentis cavum objecto exponatur, & c.) peragetur negotium. ego ſpecimen tantùm _inſtitui Problematis,_ juxta
quod viſibilis objecti ſpecies per refractionem circularem ſecundum
præſtitutas quantitatem atque diſtantiam utcunque poſſit immutari. ‖

22. APPENDICVLA.

UT hæc paullò ſtrigoſior Lectio nonnihil incraſſetur, faciam hîc
(quanquam alienore loco) quod alibi (ſi mihi tunc in mentem
veniſſet) factum oportebat; raciociniis noſtris adverſantem, à viro
doctiſſimo (alioquin opinor rarò dormitante) commiſſum paralo-
giſmum, nè cui fraudi ſit, detegam ac amoliar; unáque doctrinam
noſtram confirmabo. horſum è præmiſſis conſequens, ſed & expe-
rientiæ (ut videbimus) conſonum hoc præſterno: E refractione quavis
(nec non è reflectione ad circulum) duobus oculis apprehenſum ob-
jectum (puta lwcidum punctum A) reverà duplum apparet, ſeu duas (ad
minus) obtinet imagines.

Nam à puncto A exeuntes inſlectenti M N incidant duo quicunque
radii AM, AN; quorum inflexi ſint ME, NF; concurrentes in X; in his autem uſpiam conſtituantur oculorum centra O, P. quòd puncti
A imago nulla ad occurſum X exiſtat, è ſupra poſitis, ac probatis con-
ſectatur (omnes enim imagines ad illa conſiſtere docuimus inflexorum
puncta, ad quæ nulli illos alii inflexi interſecant) itaque duæ ſunt
imagines puncti A, una in inflexo EM (qualis α) ad oculum O per-
tinens; altera in inflexo FN (qualis α) oculo P deputanda.

22.1.

Fig. 176.

Hinc liquet etiam magnitudinis cujuſvis hoc modo ſpectatæ duplicem
imaginem haberi.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer