Full text: Barrow, Isaac: Lectiones Opticæ & Geometricæ

Quia corpus bene terſum luci Splendidæ expoſitum albeſcit; Quo-
niam alba difficiliùs ignem concipiunt; Quòd humore tenuiore vacua-
ta corpora (_Capilli, Polia, Cineres) canitiem_ acquirunt; Quibus & frigore conſtricta accenſeri poſſent.

_Nigrum_ eſt, quod lucem minimè, vel parciſimè refundit. talia ple-
runque ſunt corpora valdè pellucida; nec non quæ crebros meatus,
& cavernulas lucem abſorbentes habent. Hoc indicat, Quod omnes
_Umbrœ nigrœ apparent; Quod Aqua, Vitrum, Nubes_ ad hunc colo-
rem vergunt; Quod _nigra_ faciliùs ignem imbibunt, calefiunt, com-
buruntur; Quòd longiùs diſſita (quorum ſenſim intercipitur, & amit-
titur lux) obſcuriora videntur.

_Rubrum eſt_, quod lucem eſſundit hinc indè confertam, ac ſolito
magìs conſtipatam, aſt interſtitiis umbroſis diremptam, & interruptam. talia concipi poſſunt corpora, multas intra ſe quaſi _fornaculas & focos_
habentia (qualia X, è _Speculis cavis_ contextum; & Y è _Sphœrulis_,
tranſmiſſam lucem ad totidem _focas_ cogentibus, conſtans). Argu-
mento ſit, Quòd à _Speculis, & vitris uſtoriis_ collecta lux rubeſcit; Quòd corpora denſa ignita (quippe quorum cellæ luce ſpiſsâ refer-
ciuntur) rubra videntur; Quòd roſcida nubes Soli (matutino, vel
veſpertino) expoſita rubet; Quòd eroſio rubiginem parit. ‖ Ad
rubri naturam fortaſſe pertinet, quòd compreſſa lux languidiùs emicat.

19.1.

@ Lat.
Fig. 128.

_Cœruleum_ eſt quod lucem raram, aut impetu ſegniore concitatam
emittit. talia videntur eſſe corpora, quæ particulis conſtant albis ac
atris alternatim diſpoſitis; ſed & hunc ſubinde colorem oſtentant can-
dida maligniùs illuſtrata. Exemplo ſint, _Æther Sudus_ (in quo
nempe pauciora natant corpuſcula lucem ad oculos reverberantia, cæ-
terâ luce dilabente) _Mare_, ſale candido nimirum & humore pellu-
cido conſtans; Umbra corporis cujuſvis opaci, de die, ad lucernam
ardentem facta, & ad chartam albam excepta ſeu terminata; (nempe
corporis AB ad chartam XY violacea depingitur umbra, à lucerna C).

_Viride_ cæruleo perquàm agnatum eſt. _Diſcrimen_ explorent ſaga-
ciores; ego non auſim ariolari.

19.1.

@ Lat.
Fig. 128.

Cæterùm reliqua colorata ex iſtis variè commixtis, atque contem-
peratis emergunt; ut _flavum_ ex albo copioſo, rubríque nonnihillo in-
terſperſo; _purputeum_ ex multo cæruleo, rubríque tantillo, & c. Ve-
rùm ſuſficiat hâctenus, iſta ſupra captum noſtrum poſita Scrutantes; nos illis, quiàηιολογſicas pbyſicas moroſiùs excipiunt, deridendos pro-
pinaſſe.

Sufficient hæc pro radiis parallelis; ad divergentes ordine proce-
dendum eſt; aſt interpoſitâ morâ, nè vix exorſi cogamur abrumpere. ‖

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer