Full text: Barrow, Isaac: Lectiones Opticæ & Geometricæ

KIZ- CKZ = ang NZI- 2 ang CKZ = 2 ang NZ C-
2 ang CKZ = 2 ang. ZCD = ZC Y. eſt igitur ang. OFL =
ang ZC Y. Cùm itaque ſit in ſuperiore Hypotheſi punctum Z um-
bræ lucíſque confinium, manifeſtè liquet propoſitum.

19.1.

Fig. 127.

XV. Subnotetur autem, ſi medium inflectens ſit aqueum, arcum
ZY eſſe partem circuli totam (poſticam ſcilicet) illuminatam; tan-
gentis enim ST refractus, puta TV, nedum non punctum Y præ-
tergreditur, at citra punctum D cadit. aſt in denſioribus mediis, ve-
lut in vitro, ſecùs accidere poteſt; ſiquidem in eo tangentis refractus,
puta TX, ultra terminum Y (modo prædicto deſignatum) cadit,
ut quidem ex calculo facilè colligatur; unde pars illuminata arcu ZY
amplior evadit; tangentium quippe refractis circumſcripta. Vide-
rit igitur excellentiſſimus vir; an univerſim conftet (id quod ipſe
niſi fallor innuere videbatur) ex obſervata partis illuminatæ quantitate,
_Iridis angulam, etiam juxta Carteſianas Hypotbeſes, recte determi-_
_nari._ Nam ſumendo arcum DR = DX; ad punctum quidem R
pertinget illuſtratio; neque tamen ulla lux quadranti BT incidens à
parte ZR (ſed illa tantùm quæ ad partes ZD cadit) ad oculum O
inflectetur. unde quoad oculos ad has partes ſitos, hoc eſt quoad rem
quæ præ manibus, punctum Z lucem & umbram dirimit atque diſter-
minat.

19.1.

Fig. 128.

XVI. Vobis autem expendendum propono, annon exhinc _appa-_
_rentiarum in Iride ratio_ elici poſſit, illâ fortè veriſimi ior, quam
ipſe _Carteſius_ aſſignavit. quid enim ſi dixero peripheriæ ZV impin-
gentem lucem, & verſus O inflexam magìs apparere; primò, quia ſpiſ-
ſior eſt, ac à radiorum geminâ diffuſione conſtat, ab utraque puncti N
parte in arcum ZV retractorum; tum ſecundò quoniam obliquius
ipſi ZV incidit, adeóque faciliùs & copioſiùs indè quam aliunde
verſus partes O retorquetur? Et cum præſertim circa punctum Z
acutiùs radii coëant, neque non incurrant obliquius; quidni proptereà
vividier exindè reſultet apparentia? Verùm hæc παρβακῶ [?] ς.

19.1.

Fig. 128.

_Quoniam Colorum incidit mentio, quid ſi de illis_ (etſi præter morem
ac ordinem) paucula divinavero?

XVII. _Album_ eſt quod lucem copioſam, pariter ubique ſpiſſam,
circumfundit. Talia fermè ſunt corpora, rarioribus poris inter-
puncta; præſertim, quæ multas ſuperficieculas, in omne latus obver-
ſas, habent. Suadetur hoc, Quia purè lucida ſemper alba videntur;

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer