Full text : Dworzak, Josef Franz: System des römischen Privatrechtes im Grundriße

321
consistere  non  possunt;  cum  vero  per  emancipationem  adoptio  sit  dissoluta,
poteris  eam  uxorem  ducere.  Sed  et  si  tu  emancipatus  fueris,  nihil  est  impedimentio ¬
  nuptiis.  Et  ideo  constat,  si  quis  generum  adoptare  velit,  debere
eum  antea  filiam  suam  emancipare,  et  si  quis  velit  nurum  adoptare,
debere  eum  antea  filium  suum  emancipare.
§.  5.  eod.
Item  amitam,  licet  adoptivam,  ducere  uxorem  non  licet,  item  nec
materteram,  quia  parentum  loco  habentur.  Qua  ratione  verum  est,  magnam
quoque  amitam  et  materteram  magnam  prohiberi  uxorem  ducere.
B.  Schwägerschaft.
§§.  6.  7.  Inst.  de  nupt.
Adfinitatis  quoque  veneratione  a  quarundam  nuptiis  abstinere  necesse
est;  ut  ecce,  privignam  aut  nurum  uxorem  ducere  non  licet,  quia  utraeque
siliae  loco  sunt.  —  —
§.  7.  Socrum  quoque  et  novercam  prohibitum  est
uxorem  ducère,  quia  matris  loco  sunt.
§.  9.  eod.
Si  uxor  tua  post  divortium  ex  alio  filiam  procreaverit,  haec  non  est
quidem  privigna  tua,  sed  Julianus  ab  hujusmodi  nuptiis  abstineri  debere  ait,
nam  constat,  nec  sponsam  filii  nurum  esse,  nec  patris  sponsam  novercam
esse;  rectius  tamen  et  jure  facturos  eos,  qui  ab  hujusmodi  nuptiis  abstinuerint. ¬

Pap.  L.  15.  D.  de  ritu  nupt.
Uxorem  quondam  privigni  conjungi  matrimonio  vitrici  non  oportet,
nec  in  matrimonium  convenire  novercam  ejus,  qui  privignae  maritus  fuit.
y.  c.  2.  Cod.  de  incest.  nupt.  (V.  5.)
Neminem,  qui  sub  ditione  sit  Romani  nominis,  binas  uxores  habere
posse,  vulgo  patet,  cum  etiam  in  edicto  Praetoris  hujusmodi  viri  infamia
notati  sint.  (S.  L.  1.  D.  de  his  qui  not.  inf.  —  §.  54).
ô.  c.  6.  Cod.  de  Jud.  et.  caelic.  (I.  9.)
Ne  quis  christianam  mulierem  in  matrimonium  judacus  accipiat,  neque
judaeae  christianus  conjugium  sortiatur.
s.  Nov.  CXXXIV.  c.  12.
Si  quis  vero  accusatus  de  adulterio,  per  proditionem  judicum,  aut
alio  quocunque  modo  legis  poenas  effugerit,  et  deinde  cum  femina  ob  quam
accusatus  est,  turpiter  conversatus,  vel  eam  in  matrimonium  accipere  deprehensus ¬
  fuerit,  idque  vivo  marito,  vel  etiam  post  mortem  ejus  liat,  nuptias
non  valere  jubemus;
21
Dworzak,  römisches  Recht.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer