GVL. PHIL. ANNOT.
158
Tuana. Scribendum inter Maxacam & Tuanam, accu
sandi casu. Mazacam appellari Caesarean ab Augusto,
sitanque esse sub Argeo monte auctor est Sext. Rufus,
Meminit Plin. lib. 6. cap. 3. Tuanam autem uocat Tyanam -
Plin. eodem loco. Ad eundem modum Hierapoli.
De ca aqua hunc in modum tradit Strabo lib. dedimoter
tio Geopraphiae, Contra Laodiceam Hierapolis, ubi aquae -
calidae scaturiunt, & ubi Plutonium est, quae utraque -
non paruam admirationem praestant. Nam aqua,
adeò facilè in tophum duratur, ut qui deduant you,
id est solida septa conficiat. Fontes
exeuntes vehementer à mari. Scribendum amari una
dictione. Vt in Ponto est flumen Hypanis. De hoc
Solinus ca. 2 4. Hypanis (inquit) amnis oritur inter Au
chetas, Scoticorum amnium princeps, purus & haustu
saluberrimus, usque Callipodum terris infertur, ubi
Exampeus fons infamis est amara scaturigine, qui Exampeus -
liquido admissus fluori, amnem uitio suo uertit
adeò, ut dißimilis sibi in maria condatur. Refert & hoc
Pomponius Mela libro secundo, capite primo. Vnde
Sandaracha foditur. Dixit supra libro 7. capite 7.
Sandaracham pluribus locis fodi, sed optimam Ponto
propè flumen Hypanim habere metallum. Sed animaduertimus -
insulam Lesbon vinum Protropon.
Deest praepositio apud, aut aliqua huiusmodi.Quod au
tem ad Protropon spectat, scribunt Plinius libro decimoquarto, -
capitc nono, & Pollux libro sexto, capite se
cundoi, ita appellari uinum quo d sponte effluit, antequa
calcentur uuae. Tortiuum enim dicitur torculari expres
sum