LIBER II. PARS I. CAP. II.
91
nulli sunt casus; deinde nullum est in effectu discrimen inter hac
diversa accessionum genera. Commodius ad recentissimorum
auctorum exemplum sequenti ordine diversos per accessionem
acquirendi modos exponemus : ut primo de fructibus per accessionem ¬
acquirendis videamus, deinde de cateris accessionibus tam
praediorum, quam rerum mobilium.
§. 327. Quodcunque igitur ex nostra re nascitur, accessionis
Cum enim fructus ipsius rei pars sint,
jure nostrum est *).
quamdiu cum ea cohærent, necessario ad rei dominum pertinent 2)
nec separati eius esse desinunt, nisi extraneus aliqua ex causa
eos suos fecerit 3). Inde non solummodo fruges ex fundo nostro,
vel fructus ex arboribus nostris provenientes ad nos pertinent,
verum etiam fotus animalium, qua in nostro sunt dominio 2)
§. 328. Inter prædiorum accessiones quædam sunt, quæ naturaliter ¬
fiunt, nullo hominis facto interveniente ; quadam opera
hominis perficiuntur; illarum numero sunt per alluvionem, per
vim fluminis, per alveum mutatum et per insulam in flumine natam
accessiones; ad has referenda sunt satio, plantatio et œdificatio
in alieno solo factæ, de quibus singulis dispiciendum est.
§. 329. Alluvio vocatur incrementum latens, quod a fluminibus
In stagnis, et lasensim ¬
paulatimque pradio nostro adiicitur
cubus alluvio non obtinet 6) nec in agris limitatis ?). Quod vero
vis fluminis alicui praedio impetu suo detraxit et alieno addidit,
illius domino non statim amittitur. Sed si longiore tempore alii
fundo hæserit, cum eoque coaluerit, quod maxime ex eo apparet,
si arbores, quas secum traxerit, in eum fundum radices egerint,
ex eo tempore alteri fundo acquisitum habendum est 8
§. 330. Insula in flumine nata eorum fit, qui prope ripam praedia ¬
possident 9). Si quidem mediam partem fluminis insula tenet,
communis est eorum, qui ab utraque parte fluminis prope ripam
prædia habent, pro latitudine cuiusque prædii, qua latitudo prope
ripam est. Quod si vero alteri parti propior sit, eorum est
1) §. 19. I. h. t. Gai. 2. §. 71.74. fr. 25. pr. D. 22, 1 (de usuris).
Arg. fr. 44. D. 6, 1 (de rei vindic.).
Veluti perceptione, ut usufructuarius. De hisce inferius dicetur).
4) §. 19. I. h. t. (2, 1). fr. 5. §. 2. fr. 44. D. 6, 1 (de rei vind.).
§. 20. I. h. t. fr. 7. §. 1. D. eod. c. 1. C. 7, 41 (de alluvionibus). Gai.
70.
2, §.
7) Fr. 16. D. eod.
Fr. 12. pr. D. h. t.
8) Vocatur hæc adiectio a quibusdam avulsio; §. 21. I. h. t. fr. 7. §. 2.
D. eod. fr. 9. §. 2. D. 39, 2 (de damno infecto). Gai. 2. §.70. Sec. verba Institutionum ¬
sola arbores acquiri domino fundi videntur.
9) §. 22. I. h. t. fr. 7. §.3.4. D. ib. fr. 29. fr. 30. §. 2. D. h. t. Gai. 2. §.72.