EDITIONES.
Animadvertebam, tempus non quidem stilo, sed inquisitioni rerum noscendarum, -
& legendis Auctoribus plurimis duntaxat datum esse.
Retardabant autem magis res ipsae, quarum plurimae leves nimium
tenuesque videri possent, quippe ex minuta quadam diligentia profectae,
unde jure haberetur labor noster multus quidem spissusque, at idem inglorius.
Accedebat incommodum aliud; quod necesse erat, Lectorem tertio quoque -
versu testimoniorum notas litteris mandatas offendere. Inde autem
subibat vereri, ne in rudi illo veluti commentario, mei dumtaxat usus, -
atque memoriae gratia conscripto, nimis multae inessent annotationes, -
quas nostri vulgo citationes vocitant; eo adjectae consilio, ut
loca ipsa demonstrarentur Auctorum, quibus ad obtinendum propositum
eram usus.
Propter haec atque alia, prope fuisse fateor, ut consilium utique abji
cerem. Verumtamen ita comparati omnes natura cum simus, ut nobis
lubenter fingamus rationes ad infirmanda argumenta adversantia sententiis -
iis, quas praecepimus, & defendere optamus: ego quoque ab amore -
quodam insumptae operae ad cogitata prima exequenda proclivior, visus -
mihi sum videre caussas, cur proposito non abstinerem. Nam, quantum -
ad stilum adhibitum in Commentario hoc exarando, sollicitudinem
prope omnem adimebant res ipsae; quae multiplices, dissimiles, variae, ac
veluti ex plurimis dissitisque fontibus derivatae, orationis aptum nexum
cultumque requirere haud videantur, ut huc etiam referri posse arbitrarer
tritum illud Manilii carmen, Lib. III. V. 39.
Ornari res ipsa negat contenta doceri
Addebat animos judicium hominum doctorum, qui scripta haec legerant, -
meas esse aliquid nugas putantium. Et vero, ut non proferantur
reconditae res, quae autem afferuntur, nihil fortasse adjuturae sint illos, qui
in Eruditionis adyta intima jam penetrarunt; negaverit nemo tamen, uti
les aliis fore, qui ad hoc sacrorum genus primum accedunt, ut initientur.
Horum vero multitudo maxima cum sit; iniquus profecto fuerit existimator, -
cui studium & cura eos adjuvandi frustra suscipi videatur. Quid
quod inficiari nemo potest, Opera quaedam, quibus tituli sunt, Dictionaria -
aut Historica, aut Critica, Polyhistores Litterarii, similesque, plurima -
continere, quae nostra haec similitudine, & cognatione magna contingant; -
neque ea tamen idcirco minore in pretio haberi ab doctis, &
intelligentibus? Itaque tametsi Operum illorum Auctoribus, propter opinionem -
sapientiae, concesserim ego nihil invitus; tamen, cum in genere -
haud dispari colendo verser, cumque multa undique collegerim
magna cum cura, atque aptaverim inter se, quibus utilium rerum,
Perso-A -
2