374
plus, quam valeat, si non erat eam alias venditurus. Hoc dicit
tertio. Gregorius IX. Fratri R. Naviganti vel eunti ad nundinas ¬
certam mutuans pecuniae quantitatem, pro eo, quod suscipit ¬
in se periculum, recepturus aliquid ultra sortem, usurarius
est censendus.»
Verum haec praecepta semper male servata hodie nusquam
servantur, vel Romae in ipsa urbe, vide Ascanio Baldasseroni
«Del contrato di cambio marittimo»; jam in fine saeculi duodevicesimi ¬
tribunal usuras bodmeriae petere licitum esse judicavit.
Olim vero auctores ut Straccha, Lucca, Molina, Schottelius et
alii negotium bodmeriae propter interdictum canonicum illicitum
esse putaverunt. Ratio paparum certe optima fuit, nam abusum ¬
usurarum supprimere voluerunt sicut legislatores multi
temporum omnium. Tamen distinctionem inter usuras licitas
et illicitas non servaverunt, sed remedium commodum vero injustum ¬
adierunt ut usuras omnes prohiberent.
Jurisconsultos Romanos praecipue in negotio trajectitiae
pecuniae usuras magnas respicere probatur positione tituli
XXXIII. De nautico foenore post titulum XXXII. De usuris,
in Codice et tituli II. De nautico foenore post titulum I. De
usuris et fructibus et causis et omnibus accessionibus et mora,
in Digestis. Neque jus Romanum civile usuris favet, usuras
quidem accipi non vetat, sed summam earum circumscribere
studet. Tamen jure propter periculum, quod creditor bodmeriae ¬
suscipit, in bodmeria usuras majores quam in nogotiis
aliis stipulare licitum est. Idcirco per se intelligitur has usuras
peti non posse, si creditor periculum non praestat. Statuitur
C. IV. XXXIII. 1: «Impp. Diocletianus et Maximianus AA.
Honorato. — Trajectitiam pecuniam, quae periculo creditoris
datur, tam diu liberam esse ab observatione communium usurarum, ¬
quamdiu navis ad portum appulerit, manifestum est.
PP. IV. Id. Mart. Maximo II. et Aquilino Conss. 286.)»
2. «Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Cosmianae. —
Quum dicas, te pecuniam ea lege dedisse, ut in sacra urbe
tibi restitueretur, nec incertum periculum, quod ex navigatione