Metadata : Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE IVV. ET SEN. partes nonnullæ diuiſæ parum ſentiãt: quòd affectio quæ-
dam animæ illata ſit) Detractis enim uiſceribus, ciẽtur: id
quod etiam testudinibus exempto corde euenit. Præter-
eà illud tam in plantis, quàm in animalibus patere poteſt. In plantis quidem, ſi generationem quæ fieri ſemine ſolet,
& inſitiones, auulſionesq́; conſideremus. Nam generatio
ea quæ ſemine fit, omnibus è medio prouenit: cùm enim bi-
ualuia ſint ſemina omnia, qua cohærent, mediumq́; partis
utriuſque habetur, hinc unà cum caule radix etiam eorum
quæ naſcũtur erum pit, principiumqúe mediũ ipſorum eſt.

Hoc etiam in inſitionibus, auulſionibusq́; , circa nodos
maximè euenit: nodus enim principium quoddam ſurculi
eſt, & inſuper medij rationem obtinet. Quare aut nodum
auferunt, aut in eum quippiam indunt: ut uel radix, uel ſur-
culus ex eo naſcatur, quaſi principium caulis, & radicis, è
medio ſit. Quinetiam cor animantium ſanguine prædito-
rum primum gignitur: quod etiam per ea constat, quæ fui-
mus ſpeculati in hiſce, quæ dum adhuc fierent, nobis uidiſſe
contingit. Quare & ijs quæ ſanguine carent, id primum
fieri neceſſe eſt, quod uice cordis ſubrogatur.

Hîc oſtendit Ā [?] riſt, principium ſentiendi, alendi, atq; augendi
in corde eſſe.

265. CAP. II.

QVòd autẽ cor uenarũ principium ſit, quodq́; in ſan-
guineis ſanguis ſit ultimũ alimentum, ex quo partes
efficiuntur, in libris de partibus animalium dictum iam eſt. Cõſtat itaq; oris facultatem alterã operam cibo cõficiendo
præſtare, uentris alterã: cor uerò potißimũ eſſe, atq; finem
imponere. Quare ut ſentientis, ita etiam uegetantis animæ
originem, ſanguinarijs in corde haberi neceſſe eſt: nã cæte-
rarum partium officia circa cibũ, officij cordis gratia ſunt.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer