Inhaltsverzeichnis : Poleni, Giovanni: Exercitationes Vitrvvianae primae

EDITIONES.  A.  CIDIOLVI.
Editores  Lexici  Moreriani,  atque?  Antonius  Teisser.  At  de  eodem  Daniele -
  agens  Bayle  nullum,  contra  ac  solet,  Auctorem  citat,  qui  de  eo
verba  fecerit.  Duntaxat  inferius  rationem  affert,  cur  hunc  Danielem  induxerit. -
  De  hoc  enim  postquam  dixit;  deinde  in  proximo  sequenti  Articulo -
  de  Daniele  nostro,  qui  Vitruvium  illustravit,  agens  ad  modum  hunc

3  scribit:  Aubertus  Miræus,  Morerius,  Teissierius,  Conigius,  Freherius
huic  (nimirum  Danieli  nostro)  adtribuunt  Commentationes  in  Porphyrium
&  Commentaria  in  Libros  Rhetoricorum  Aristotelis,  de  quibus  in  superiore
articulo  dictum  est  (haec  enim  opera  Danieli  illi  imaginario  adjudicaverat) -
  sed  quoniam,  pergit  Bayle,  primum  ex  hisce  Commentariis  impressum -
  fuit  anno  1542.  &  secundum  anno  1544.  iccirco  perspicuum  est,  opera -
  haec  non  profluxisse  ab  eo,  qui  in  Vitruvium  composuit  Commentaria,
Daniele  Barbaro  edito  in  lucem  anno  1528.
Hæc  itaque  Petri  Bayle  fuit  opinatio.  Sed  facile  apparet  unde  vir,  ceteroquin -
  doctissimus  ac  sagacissimus,  in  errorem  fuerit  inductus;  nempe

ex  anno  natali  Barbari  nostri,  quem  falso  (eut  supra  vidimus)  constitutum -
  invenerat.  Ceterum,  cum  modo  prorsus  liqueat,  non  anno  1528.
sed  anno  1514.  nostrum  Danielem  esse  natum,  ipsi  jure  meritoque  reddi
debent  Commentaria  illa,  quae  ipsi  abjudicaverat  Baylius;  de  quo  hactenus. -
  Nunc  referam,
Prodiisse  olim,  Italica  lingua  Librum,  cui  (si  latine  reddatur)  titulus:
4  Sermo  de  Somniis  compositus  a  P.  D.  Hypneo  :  nomine  hoc  ex  græeca  voce,

  significante  somnum,  efficto.  Sermo  hic  carmen  est;  ejus  etiam  Prone -
  hu  tralogus -
  versibus  scriptus;  at  nuncupationi,  quae  inscribitur  Iuliae  Ferrettae,
Aagrics-Matronae -
  honestate  &  virtute  praestantissimae,  praepositum  est  Danielis  Barbari -
  nomen:  qui  in  nuncupatione  eadem,  se,  quasi  in  somniis,  Sermonem
illum  composuisse  declarat.  Composuisse  tamen  juventutis  suae  tempore,
credibile  est.  Libri  hujusce  rarissimi  exemplum,  una  cum  laudato  Zeno,
in  Bibliotheca  lo.  Baptistae  Recanati,  Veneti  Patricii,  vidi.
n  d-Danielis -
  Barbari  cura  5  editi  etiam  fuere  Venetiis,  anno  1543.  Dialogi
se,
Speronis  Speronii,  &  ab  eodem,  epistola  pereleganti,  nuncupati  Ferdinando
Sanseverino  Salernitanorum  Principi.  Quamvis  autem  in  fronte  Editionis,
quae  prodiit  anno  1543.  legatur,  eos  Dialogos  iterum  edi;  attamen  puto,
eam  principem  esse  omnium  Editionum,  quibus  Barbari  Epistola  praeposita -
  sit:  saltem  neque  ea  antiquiorem,  neque  antiquioris  indicium  ullum
usquam  inveni.

Habuit
1  Le  Grand  Dictionaire  Historique.  Art.  Barbaro  (Daniel)  petit-neveu  &c.
2  Les  Eloges  des  Hommes  Scavans  &c.  A  Leyde.  1715.  Tome  Seconde  pag.  327
4  Predica  dei  Sogni  composta  per  lo
3  In  citato  Dictionaire.  In  nota  (Z)
Reverendo  P.  D.  Hypneo  da  Schio.  Sine  Typographi  nomine,  sine  loco,  sine  consule.
5  Dialogi  di  M.  S.  Speroni.  Nuovamente  ristampati,  &  con  molta  diligenza  riveduti  &
corretti.  In  Vinegia.  1543.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer