EECT.TERT. CAP.IV. MEMBR.III. DE CONTR. CHIR. 581
MEMBRVM TERTIVM
DE
CONTRACTV CHIROGRAPHARIO.
—
§. I.
In contractu chirographario fundamentum
obligationis non in numeratione; led lola in
scriptura est quaerendum.
1) Quodsi numeratio esset fundamentum contractus
chirographerii, inter illum ac contractum mutui non
esset differentia. 2) Vbi ea caussa esset obligationis
hocce in contractu, ille obligationem non producere
posset, vbi cellaret numeratio; obligari autem contractu ¬
isto etiam eos, qui nihil acceperunt, omnes experiuntur, ¬
contra quos ex eo agitur polt biennium.
5) Hoc li esset fundamentum litterarum obligationis,
etiam probandum ellet ab actore, propterea quod numeratio ¬
factum sit, quod leges haud praesumant; led
eius demonstratione créditor post biennium superledet.
4) In contractu chirographario scripturam obligare et
ex ea nasci condictionem, imperator IVSTINIANVS, pr.
I. de litterar. obligat. dicit. 5) Antiquioris litterarum
obligationis, quae siebat nominibus, fundamentum
fuisse folam scripturam, certum est. Testes eius rei
lunt: CAIVS, libr. 11. instit. tit. IX. §. 1. in iurisprud.
Anteiust. SCHVLTINGII, p. 144. et THEOPHILVS,
libr. 111. paraphr. instit. tit. XXI. tom. 11. p. 668. edit.
REITZII: abrogabatur deinde a IVSTINIANO, hancque
ob rem iis in locis digestorum, in quibus illius heret
mentio, videlicet L. 1. §. 1. et L. 4. D. de obligat. et
act.
Oo 5
4