LIBER OCTAVVS.
266
tantur autem ac primum uaporum pericula, aut si locum mutauerimus, & aliunde aquam quaesierimus, aut
si utrinque ad dextram & sinistram ad latera putei foderimus astuaria, quibus usque ad aquae libramentum,
& ab bis foramina hinc inde patefacta, uelut nares intus agemus, qua nocens spiritus euaporet, quo facto -
latera puteorum structura suscipiat, ita tamen ut uenae obturentur. Post uitamus laterum ruinam structura -
solidißima penes puteum facta, quae sit tantae amplitudinis, quantum puteum habere in circuitione uoluerimus, -
quae sit tanquam basis futuri parietis. hanc in foßionem deprimes, iterumque superstruito, & foßione
profundiori facta deprimetur, atque ita fodiendo, & superstruendo deprimetur structura usque ad fundum
sine periculo corruentium laterum. Si cuniculum facies uaporibus malis eo modo prouidebis, quo dictum est.
Ruinam uero fulcris, armamentis, & testudinibus uitabis, aestuariaque & ad perpendiculum, & obliqua in 1.
linea facies plurima. Quaerentibus aquas inter fodiendum ne aßiduo humentiores glebae respondeant, & ferramenta -
facilius descenderint frustrabitur spes aquae inueniendae, quare ad cisternas confugiendum, interim
animaduertere debemus, non ante fodientibus aquam se praebere, quàm ad fluminis libramentum descenderit.
Vnde apud Volsinium montanum oppidum Etruriae ad ducentos, & uiginti pedes puteos foderunt, antequam
uenas ullas attingerent: quoniam aqua non prius reperta est, quàm ad fontium libramentum uentum sit, ut
ait Albertus: quae suis locis de montis latere scaturiat. Caeterum maxime interest quo fodias loco, ut idem
ait, nam cum habeat quidem tellus cutes diuersas, fit ut interdum imbrium aqua sub congestitia tellure illico
in prima densiore cute inuenta contineatur. Eandem quòd impura sit, aspernabimur. Contraque interdum eueniet, -
ut aqua inuenta ubi adhuc profundius fodere prosequaris, euanescat: quod ideo fit, quia uasis, quo ea
aqua continebatur, fundum perfoderis. Quare ad haec omnia animaduertito diligenter, & optima, aptaque ma
xime structura putei prouideto. Nunc de cisternis danda sunt praecepta, in quibus ex tectis areare aquae pluuiae -
colliguntur, & tunc faciendae sunt, cum aut loca ad puteorum effoßionem dura erunt, aut in imum uenae
penitus non fuerint. Cisterna fundo, & lateribus bene structa, & solida, & constans eße debet: curandumque
est ut in ea aqua recte immittatur, asseruetur, recte ministretur ad usus. Cisternarum uitia sunt, uel quod aqua
effluat per interuenia rimosae, & non firmae structurae, uel quod aqua foeditate misceatur. Priori uitio medebimur -
structura firmißima parietum, & opere siccissimo antequam aqua immittatur: nam grauis aqua cum
sit, premit & inuentis vel minimis meatibus humectando, & stillando eos amplos reddit, & liberius effluit.
Albertus ait maiores huic incommodo prouidentes in angulis parietum multiplici arenationum illinimento
curasse, cutimque operi obduxisse summa diligentia marmorato. Sed nulla re commodius aquae proruptiones
uitabuntur, quàm creta inter cisternae parietem, & fossurae latus ingesta, & densata ualde uectibus ferratis.
Alteri uitio prouidendum est, ut uitiosam aquam sale corrigamus, extenuat enim sal. mittunt etiam anguillas,
piscesque fluuiales, ut horum natatu aqua stans agilitatem currentis imitetur, alij addunt, & Lauri folia, quae
aquam iam corruptam emendare dicunt innoxiumque, ac bene olentem reddere, & aduersus uenena praesenti
auxilio esse. Structuram uero satis aperte Vitruuius ponit, & priori loco mortarium intelligit locum, ubi
arenatum rutro subigitur, secundo pro arenato. Librarium uero lapidem intelligit pondere unius librae. Geminas -
autem uel ternas cisternas esse oportet, ut in priori uitia aquae considant, atque percolationibus in proximam, -
transeat aqua maxime pura, & salubrior efficiatur.
Finis Libri Octaui.
M. Vitr.