Inhaltsverzeichnis : Cleonides: Hoc in uolumine hæc opera continentur. Cleonidæ harmonicum introductorium interprete Georgio Valla Placentino. L. Vitruuii Pollionis de Architectura libri decem. Sexti Iulii Frontini de Aquæductibus liber unus. Angeli policiani opusculum; quod Panepistomon inscribitur. Angeli Policiani in priora analytica prælectio. Cui titulus est Lamia

QVINTVS

pellent  &  eicient  in  superiorem  partem  uocem:  nec  patientur  in  sedibus  suis  quae  su
pra  praecinctiones  uerborum  casus  certa  significatione  ad  aures  peruenire:  &  ad  summam -
  ita  est  gubernandum:  uti  linea  cum  ad  imum  gradum  &  ad  summum  extenta  fue
rit:  omnia  cacumina  graduum  angulosque  tangat:  ita  uox  non  impedietur:  aditus  complures -
  &  spatiosos  oportet  disponere:  nec  coniunctos  superiores  inferioribus:  sed  ex
omnibus  locis  perpetuos  &  directos  siue  inuersuris  faciendos:  uti  cum  populus  dimit
tatur  de  spectaculis  non  comprimatur:  sed  habeat  ex  omnibus  locis  exitus  separatos  si
ne  impeditione.  Etiam  diligenter  est  animaduertendum  ne  sit  locus  surdus:  sed  ut  in
eo  uox  quam  clarissime  uagari  possit:  hoc  uero  fieri  ita  poterit  si  locus  electus  fuerit  ubi  non
impediatur  resonantia.  Vox  autem  est  spiritus  fluens  aeris  &  ictu  sensibilis  auditu:
ea  mouetur  circulorum  rotundationibus  infinitis:  uti  li  in  stantem  aquam  lapide  immisso -
  nascantur  innum  erabiles  undarum  circuli  crescentes  a  centro  quam  latissime  possint
&  uagantes  nisi  angustia  loci  interpellauerit:  aut  aliqua  offensio  quae  non  patitur  designationes

  earum  undarum  ad  exitus  peruenire.  Itaque  cum  interpellentur  offensionibus -
  primae  redundantes  redeuntes  insequentium  disturbant  designationes.  Eadem  ra
tione  uox  ita  ad  circinum  efficit  motiones:  sed  in  aqua  circuli  planitiae:  in  latitudinem
mouetur  uox:  &  in  latitudinem  progreditur:  &  altitudinem  gradatim  scandit.  Igitur  ut
in  aqua  undarum  designationibus:  item  in  uoce  cum  offensio  nulla  primam  undam

interpellauerit:  non  disturbat  secundam:  nec  in  sequentes:  sed  omnes  sua  resonantia -
  perueniunt  ad  imorum  &  summorum  aures.  Ergo  ueteres  architecti  natu¬¬rae -
  uestigia  persecuti  indagationibus  uocis  scandentes  perfecerunt  theatrorum  gradationes: -
  &  quaeliuerunt  per  canonicam  mathematicorum  &  musicam  rationem:  ut  quae
cunque  uox  esset  in  scaena  clarior  &  suauior  &  spectatorum  perueniret  aures.  Vti  enim
organa  in  heneis  laminis  aut  corneis  hae  sic  ad  chordarum  sonitus  claritatem  perficiuntur: -
  Sic  theatrorum  per  harmonicen  ad  augendam  uocem  ratiocinationes  ab  anti
quis  sunt  constitutae.
De  Harmonia.

Caput  quartum.
Armonia  autem  est  mulica  litteratura  obscura  &  difficilis  maxime  quidem
quibus  graecae  litterae  non  sunt  notae:  Quam  si  uolumus  explicare:  necesse  est
etiam  graecis  uerbis  uti:  quod  nonnulla  eorum  latinas  non  habent  appellationes.
Itaque  ut  potero  quam  apertissime  ex  Aristoxenis  scripturis  interpretabor:  &  eius  diagranma -
  subscribam:  finitionesque  sonituum  designabo:  ut  qui  diligentius  attenderit  facili
us  percipere  possit.  Vox  enim  mutationibus  quom  flectitur:  alias  fit  acuta:  alias  grauis:

Duobusque  modis  mouetur:  e  quibus  unus  habet  effectus  continuatos:  alter  distantes.
Continuata  uox  neque  in  finitionibus  consistit:  neque  in  loco  ullo:  Efficitque  terminationes -
  non  apparentes.  Interualla  autem  media  patentia  uti  sermone:  cum  dicamus  sollux. -
  flos.  nox.  sic  enim  nec  unde  incipit:  nec  ubi  desinit  intelligitur.  Sed  quod  ex  acuta  facta  est
grauis:  &  ex  graui  acuta  apparet  auribus  per  distantiam:  at  e  contrario:  nanque  quom  flectitur -
  immutatione  uox:  statuit  se  in  alicuius  sonitus  finitionem:  deinde  in  alterius:  &
id  ultro  citroque  crebro  faciendo  constans  apparet  sensibus:  uti  in  cantionibus  conflectentes -
  uoces  uarietatem  facimus  modulationis.  Itaque  interuallis  ea  cum  uersatur:  &
unde  initium  fecit:  &  ubi  desiit:  apparet  in  sonoum  patentibus  finitionibus:  Mediana
autem  patentia  interuallis  obscurantur.  Genera  uero  modulationum  sunt  tria.  Primum
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer