Objekt : Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

Ioan. de Sacro Boſco.

deremus eãdem Lunæ medietatem,
ſed quando eſt in parte Epicycli in
feriori, vna nobis appareret, & quã
do eſt in ſuperiori parte, altera, vt in
hac oppoſita figura manifeſtum eſt.
Nam dum Luna eſt in parte inferio
ri Epicycli, apparebit nobis eius me
dietas, in qua litera A; Dum vero
verſatur in parte ſu periori, obijcie-
tur nobis altera medietas, in qua li-
tera B. Sed hoc eſt cõtra quotidianã
experientiam Videmus enim perpe
tuo maculas Lunæ ad nos vergere.
Ex quo ſequitur, eandem nos ſem-
per medietatem intueri. Apparet igi
tur vanitas Epicycli in Luna. Affert

[figure]

quidem Fracaſtorius loco citato alias rationes, quas, quia nullius ſunt momẽti,
conſulto prætermittimus.

H is autem omnibus argumentis facile ſatisfaciemus. Ad primum enim re
ſpondemus Eccentricos, & Epicyclos moueri circa medium proprium, hoc eſt
circa propria centra. Quod autem hoc motu nunc ad terram magis accedant,
nunc longius ab ea demoueantur, hoc non eſt abſurdum: quia hic acceſſus, &
receſſus non fit per lineam rectam, quem ſolum a corporibus cæleſtibus Ari-
ſtoteles excluſit, cum ſolis elementis conueniat, quæ grauia ſunt, ac leuia. Quòd
ſi quis contendat, Ariſtotelem contrarium putaſſe, condonandum ei hoc erit.
Locutus eſt enim de alijs duntaxat motibus, qui ſuo tempore cogniti erant,
quales ſunt à medio, & ad medium per lineam rectam, & circa medium mun-
di. Quod ſi motus Eccentricorum, & Epicyclorum ſuo tempore noti fuiſſent,
non dubito, quin aliter de motu circa medium locutus fuiſſet. Si vero aduer-
ſarijs ſolutio hæc non ſatisfacit, probandum illis non erit, omnem motum cæ-
leſtem fieri debere circa centrum mundi, quod nunquam aſſequentur. Non
enim ad ipſos ſpectat, leges præſcribere motibus cæleſtibus, ſed ad Deum Opt.
Max. qui infinita ſua bonitate, ac prouidentia iudicauit expedire, vt planetæ
non in concentricis orbibus ferrentur circa terram.
S ecvndam obiectionem ſoluemus, ſi dicamus, omnes orbes Eccentri-
cos, etiam illos ſecundũ quid, atq; Epicyclos, perfectiſſime eſſe ſphericos, quoad
propria centra. Superficies enim extimæ omnium horum orbiũ ſecũ dũ oẽs par
tes æqualiter à ſuis centris abſunt. Neque vero obſtat, quòd orbes Eccentrici ſe-
cundum quid, craſſiores ſunt una parte, quàm alia: quia nulla ratio naturalis
perſua dere poteſt, omnes orbes cæleſtes debere eſſe vniformis, & æqualis craſ-
ſitiei. Si vero Ariſtoteles contrarium docuit, nos ei hac in parte non credimus.

Q vod ad tertium argumentum attinet, vehementer miror, Auerroem,
& Auerroiſtas, quos verius hac in parte Erroiſtas dixeris, tam infenſo animo.
in Eccentricos, & Epicyclos ferri, vt intelligere uoluerint, qua ratione mo-
ueantur. Non enim duo illi Eccentrici ſecundum quid ita mouentur, vt pars te
nuior vnius ſuccedat in locum craſſioris, & contra, vt ipſi falſo imaginantur,
ſed proportionaliter ita ſimul feruntur, vt perpetuo pars craſſior inferioris
ſubſit tenuiori parti ſuperioris, & contra, ſecumque circumducant Eccentricum

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer