LIBER III. CAPUT II.
65
aedem propter angustias impediuntur ambulationes. Diastyli autem haec
erit compolitio, cum trium columnarum crassitudinem intercolumnio in¬
terponère pollumus, tanquam est Apollinis et Dianae aedis. Haec disposi¬
tio hanc habet difficultatem, quod epistylia propter intervallorum mag
nitudinem franguntur,
In Araeoltylis autem nec lapideis nec marmoreis epistyliis uti da¬
tur, led imponendae de materia trabes perpetuae, et ipsarum aedium spe¬
cies lunt barycae, barycephalae 2), humiles, latae, ornanturque signis fic¬
tilibus aut aercis inauratis earum fastigia Tuscanico more; uti est ad
Circum Maximum Cereris et Herculis Pompejani, item Capitolii.
Reddenda nunc est Eustyli ratio, quae maxime probabilis et ad u¬
sum et ad Ipeciem et ad firmitatem rationes habet explicatas; namque
facienda lunt in intervallis spatia duarum columnarum et quartae partis
columnae crallitudinis, mediumque intercolumnium, unum quod erit in
fronte, alterum quod erit in postico, trium columnarum crassitudine. Sic
enim habebit et ligurationis aspectum venustum et aditus usum sine im¬
peditionibus, et circa cellam ambulatio auctoritatem.
Hujus autem rei ratio explicabitur fic. Frons loci, quae in aede
constituta fuerit, li tetrastylos facienda fuerit, dividatur in partes unde¬
cim 3) lemis praeter crepidines et projecturas spirarum: si sex erit co¬
lumnarum, in partes decem et octo *): fi octastylos constituetur, divi¬
datur in XXIIII 3) et semissem. Item ex his partibus, sive tetrastyli, si¬
ve hexaltyli, live octastyli, una pars sumatur, eaque erit modulus, cu¬
jus moduli unius erit crassitudo columnarum. Intercolumnia singula
2) Cod. ms. et Ed. Sulp. Parycephalae.
3) Cod. ms. et Ed. Sulp. decussas semis.
4) Cod. ms. et Ed. Sulp. decem novem.
5) Cod. ms. et Ed. Sulp. in XXV. et semissem.
VITR. T. I.