LIBER I. CAPUT VIL
27
Vulcani, Martis, fana ideo collocari, uti non infuefcat in urbe adolescen¬
tibus leu matribus familiarum Venerea libido: Vulcanique vi e moeni¬
bus, religionibus et facrificiis evocata, ab timore incendiorum aedificia
videantur liberari: Martis vero divinitas cum fit extra moenia dedicata,
non erit inter cives armigera dissensio; sed ab hostibus ea defensa, et
belli periculo, conservabit. Item Cereri extra urbem loco, quo non sem¬
per homines, nili per facrificium, necesse habeant adire: cum religione
caste fanctisque moribus is locus debet tueri. Ceterisque diis ad sacrifi¬
ciorum rationes aptae templis areae sunt distribuendae. De ipsis autem
aedibus facris faciendis, et de earum *) fymmetriis, in tertio et quarto
volumine reddam rationes; quia in secundo visum est mihi, primum de
materiae copiis, quae in aedificiis funt parandae, quibus fint virtutibus, et
quem habeant ulum, exponere; commensus aedificiorum, et ordines, et
genera lingula lymmetriarum peragere, et in fingulis voluminibus expli¬
care.
Sie cum Philandre. Vulgo aenren.
oze
I
i ei
0 Jostitie