Full text: Rode, August: Marci Vitruvii Pollionis De Architectura Libri Decem

LIBER VII. CAPUT V. 
165 
compositio, nec megalographia 3), nec camerarum coronario opere fubti¬ 
lis ornatus, quod ea et ab ignis fumo, et ab luminum crebris fuliginibus 
corrumpuntur. In his vero supra podia, abaci ex atramento sunt subi¬ 
gendi et poliendi cuneis filaceis, seu miniaceis interpolitis. Cum expli¬ 
catae fuerint camerae purae, et politae, etiam pavimentorum non erit 
displicens (li quis animadvertere voluerit) Graecorum hibernaculorum 
usus, qui minime sumptuosus est, sed utilis apparatus. Foditur enim in¬ 
tra libramentum triclinii altitudo circiter pedum binum, et solo fistucato 
inducitur aut rudus, aut testaceum pavimentum ita faltigatum, ut in ca¬ 
nali habeat nares. Deinde congestis, et spisse calcatis carbonibus indu¬ 
citur ex fabulone, et calce, et favilla mixta materies, crallitudine semi- 
pedali ad regulam et libellam, et summo libramento cote delpumato red¬ 
ditur species nigri pavimenti. Ita conviviis eorum et quod poculis et 
sputismatis effunditur, simul atque cadit, liccescit, quique verlantur ibi 
ministrantes, et si nudis pedibus fuerint, non recipiunt frigus ab ejusmo¬ 
di genere pavimenti. 
ai 
CAPUT V. 
De ratione pingend in aedisicis. 
ledaloibiib 
annexo ol roeold 
Ceteris conclavibus, id est vernis, autumnalibus, aeltivis, etiam atriis, 
peristyliis, constitutae sunt ab antiquis ex certis rebus certae rationes pi¬ 
cturarum. Namque pictura imago fit ejus quod eft, feu potelt elle, uti 
hominis, aedificii, navis, reliquarumque rerum, e quarum 1) formis cer¬ 
tisque corporum finibus figurata fimilitudine sumuntur exempla. Ex eo 
antiqui, qui initia expolitionibus instituerunt, imitati sunt primum crusta¬ 
3) Cod. ms. et E. S. melographia. Cod. Fran. melophia. 
») Cod. ms. et E. S. item Cod. Fran, e quibus formis certisque copporibus Jigarata.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer