Full text : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

—  54
Signa  bicorporea  sunt  II  2  m  ),  reliqua  non  bicorporea  17).
Signa  firma,  crepea,  vocantur  8  m  9  :,  reliqua  sunt  ab  ea  natura  aliena.
Signa  Tropica  sunt  Y  —  %  %o,  quoniam  in  iis  aequinoctia,  vernum  scilicet  et  autumnale,
atque  solstitia,  aestiuum  et  hibernum  accidunt.
Cardines  Zodiaci  vocantur  quatuor  puncta,  in  quibus  quum  O  versatur,  fiunt  aequinoctia  et
solstitia.
Quatuor  Trigona  Zodiaci  vocantur  igneum,  terreum,  aereum,  aquaticum,  scilicet  y  9  &  et
sic  porro  deinceps.
Trigonum  dextrum  est  signum  eiusdem  Trigoni  retro  positum,  sinistrum  vero  contra,  quare
Trigonum  Y,  verbi  causa,  dextrum  significat  X,  sinistrum  9).
Antiscia  sunt  parallelae  cum  linea  a  puncto  aequinoctii  verni  ad  aequinoctii  autumnalis  punctum -
  ducta,  ita  vt  medium  signum  attingant.  Hinc  dicuntur  signa  antiscia  veluti    et  ),  m  et  :
et  sic  porro.
Synanatellonta  sunt  stellae  extra  Zodiacum  positae,  vna  cum  partibus  eclipticae  eodem  tempore ¬
  orientes.
§.  44.
De  Technicis  circa  Horoscopum.
Horoscopare,  oooczoneiv,  dicitur  de  quauis  stella,  siue  fixa,  siue  planeta,  etiam  de  signis,
nunc  quae  prima  in  parte  circuli  horoscopici  versantur,  nunc  quae  certo  temporis  momento  oriuntur.
Macovoavetv,  in  medio  coelo  esse,  adhibetur  de  iis  stellis,  quae  culminant,  aut,  parum
accurate,  quae  insunt  in  illa  parte  Horoscopi,  quae  uoovpavnua,  uigovpaveia  dicitur.
Centra  Horoscopi,  vel  cardines,  vel  anguli,  èmixevroot,  sunt  quatuor  dodecatemoria  primaria
horoscopici  illius  circuli,  nimirum  Horoscopus,  Medium  coeli,  Occasus  atque  Imum  coeli,  seu
vnoyyy;  accuratius  vero  puncta,  quibus  illa  incipiunt.
Loca  pigra,  doya,  dicuntur  ea  Horoscopi  dodecatemoria,  quibus  singulare  decretum  non
fuit  adscriptum,  scilicet  sextum  et  duodecimum,  secundum  et  octauum,  quae  et  deiuncta  et
ablepta  (male  deiecta)  vocarunt  18).
Dominus  geniturae,  dtxoOsonorne  ung  yevscsog,  non  est  nisi  vnus  ex  planetis  &  2  c  4  et  h,
cuius  inuentio  varie  describitur  19).  Alii  enim  dicunt,  eum  planetam  esse  dominum  geniturae,
qui  in  principalibus  geniturae  locis  positus,  in  signis  aut  in  finibus  suis  esset  inuentus;  alii,  in
cuius  stellae  finibus  C  et  )  fuissent  inuenti;  alii,  qui  latitudinis  )  dominus  fuisset  inuentus;
alii,  cuiuscunque  signum  post  natum  hominem  ),  relicto  eo  signo,  in  quo  est,  fuisset  ingressa,
quam  rationem,  vt  verissimam  et  ab  omnibus  comprobatam,  Firmicus  sequitur.
Locus  de  nupleis,  jautxog  ronog,  si  platice  sumatur,  quintus  est  in  Horoscopi  Themate,  sin
17)  Sextus  Empir.  adu.  Astrol.  L.  V.  c.10.  pag.  339.  ss.
18)  Vid.  Salmas.  de  ann.  climactericis  pag.  230.  ed.  Bat.  1648,
19)  Vid.  Firmicus  Lib.  IV.  cag.  12.  pag.  99.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer