52
locis apparere, siue, vt Proclus 1. c. ait, „omnium coelestium et terestrium restitutionem vel
numquam adamussim accidere, aut certe non iis spatiis, quae comprehendere homines possunt.
Per immensa vtique spatia singulis quibusque diebus, imo singulis quibusque horis, aliae sunt planetarum ¬
constellationes, neque duo sunt dies, neque duae horae per totam historiam, quibus planetae ¬
7 illi iisdem, vel propinquis in locis apparuerunt, etiamsi vel 5 aut 10 graduum differentiae
negligantur. Qua de re quum inscriptio cum constellatione quadam planetarum siue omnium, siue
nonnullorum, maxime superiorum, inueniatur, addito facto historico; certi simus, eam non
nisi ad vnum annum, vnum mensem, vnum diem, quin vnam horam referri posse et debere
per totum historiae spatium.
§. 42.
De technicis circa planctas.
Adspectus trigonus (A) vocatur positio planetarum secundum trigona Zodiaci. Quem adspectum -
Chaldaei dicunt Almugiam trigonam, Copti et Arabes AETpON . Quum igitur duc
planetae sunt in diuersis signis, ita vt tria alia signa integra intersint, dicuntur in adspectu
trigono esse, siue, quae vox est pro eo solemnis, àmßlexav, adspicere sese inuicem.
Adspectus quadratus (D) est positio planetarum secundum quadrangulos, AETPAC,
cuius haec est proprietas, vt planeta quarto signo ab alio quodam planeta positus sit, quod verbo
solemni ovupoveiy, consentire exprimitur.
Adspectus sextilis (X), ézion, ndul dicitur, quum planetae in signis apparent, quae
vnum solummodo medium intercedit.
Adspectus confinis (? m OOBO „ 12) est, quum planetae versantur in duobus signis
inter se confinibus.
Coniunctio, m z0TI dlazd, parilis radiatio, dicitur, quum planetae inter vnius signi terminos ¬
apparent. Sensu strictiori coniunctio est, quum planetae quam minime inter se distant.
Aoovooonoig, stipatio, est ratio planetarum in vno signo versantium 13).
Oppositio, m ToyBE allézl, Otauerçoc, in eo constat, quod planetae in signis sibi oppositis, -
veluti y et 2 versentur. Ea sensu strictiori dicitur de binis Zodiaci gradibus sibi oppositis,
siue 180° seiunctis.
Statio, ornoeJuos, Ti xu ozi čparg, +cracia, éd dicitur, quum planetae inter stellas ¬
fixas per aliquod tempus quiescere videntur ac stationarii sunt. Constitutio, quam Gellius
dicit, prima vocatur, quum planeta, in itinere suo antea procedens, primum quiescit; secunda
vero, quum, retrocedens antea, iterum immobilis cernitur apud stellam aliquam. Sensu latiori
ornoiyuog dicitur de duobus eclipticae locis, quibus planetae haud multum mouentur.
Recessus, retrogradatio planetarum, +cycrpiria,, est eorum motio contraria a
prima statione ad secundam vsque.
12 US. Cope Piul. Res. Parte. No L. p.ld Voe Kircher linge les rest es.
13) Sextus Empir. Lib. V. c.38. p.344. Proelus L. I. c. 28. p. 76.