49
atque Ptolemaeus afferunt. Secundum hos enim annus magnus, C voxaTaOTaCté draprow, de quo
loquuntur etiam Origenes, Clemens Alexandrinus, Philo aliique, absoluitur annis 9966, vt hic
habet, aut 9977, vt Empiricus docet 2). De his quidem numeris rectior est vltimus, quia, vt
Fabricius ad Sextum Empiricum iam monuit, in eo latent anni enneati et hebdomatici. Sunt
vero 9977 anni Aegyptiaci, de quibus hic agitur, aequales 99713 annis Julianis et quod excurrit.
Qui numerus, si est tempus, quo 7 planetae, qui Aegyptiis dicuntur, denuo in vno eodemque
Zodiaci gradu coniuncti appareant, is esse debet, vt per numeros annorum, quibus planetae
circum solem feruntur, diuisus residuum non habeat, imo totus absumatur. Quum vero huius
rei periculum feceris, videbis, nullius planetae circuitum in illo numero aut decies, aut centies,
aut pluries contineri sine fractione. Ex quo sequitur, post 9977 annos Aegyptiacos neutiquam
7 planetas ad eadem loca reuerti, quae totidem annis antea occupauere. Idem valet de reliquis
annorum numeris, quae supra attulimus. Et reuera tempus est nullum, quo, quum accuratius
id problema inuestigamus, septem illi planetae iisdem simul in locis appareant, siue tantum, vt
numerari non queat, quod Proclus iam optime animaduertit 10). Sed vt anni magni ratio vel
aliqua ex parte explicetur, haec addere liceat. Primum quidem requiritur, vt post annum magnum -
O accuratissime in eodem puncto eclipticae reperiatur, qua de re non agitur de anno Aegyptiaco, -
sed de Juliano eoque correctissimo, scilicet tropico dierum 365,242264—365 d 5h. 48' 51"
Porro necesse est, vt quum O initio anni magni, si hoc exemplo vti licet, in y 0° 0' 0" pariter
atque reliqui planetae ) ?4 6 fuerit, omnes simul eodem reuertantur sub finem huius anni,
quod pendet a cyclis planetarum. Cyclum enim planetae cuiusdam dicimus tempus, quo bini,
veluti C et ), G et &, O et ?, O et $ et sic porro, iterum in eodem puncto vel eodem
anni tropici momento coniuncti apparent. Huiusmodi cycli sex astronomici satis cogniti fuerunt
veteribus, vt ex Tatio et Niceta Choniata clarum est 11). Ex tabulis vero nostris astronomicis ¬
facile intelligitur, quales sint. Jam adscribamus sex cyclorum genera, quibus, licet rude
computatis, tota res perspicietur. Tabula itaque sequenti docetur, quae sit planetarum longitudo
certos post annos, dum O in y 0° 0'0" vel alio in puncto cogitatur, id quod litera n significat. ¬
pristinam faciem formamque reuocari, nisi admixtiones atque concretus puluis favillarum, omnium genitalium
semina, collectam conspiceret faecunditatem.“ Achilles Tatius in Petau. Vranol. c. 18. pag. 137. Jac. Thomasius
de Stoica mundi exustione Diat. V. Petrus Gassendus Op. T.I. p. 176.
9) Sextus Empir. adu. Astrol. L. V. c. 105. pag. 355.
10) Proclus Paraphras. L. I. cap.2. p. 10. d4la zav oi degator ovogyuariguor voy niavopévoy, &5 oo èpaguoleran
ra in tvo naoarernonusva nooanorheonari noog rovg vvv ovosuarionov, naçonoiot uev pvovrai nheiov néharroy
rai rovro dia naxoov negiodov axaoallaxroi de navrehog, obdauos. H yao navrov àv ro oipav uéra vne yn ovvanoraraoraois, ¬
» obo olos zara vo droißes noraiorarai, y obi nara rovov aiodprov čvdgono.
11) Achilles Tatius in Petau. Vranol. p.137. cap.18. Nicetas Choniata L.I. de orthodoxa fide cap.9. Cycli,
quos adscripsi, desumti sunt ex tabulis Astronomicis Parisinis 1782., quae, quamuis incorrectae, fini nostro sufficiunt. ¬