4
6 Hootoroç ö uejag. Vocabulum enim xvoiov solemne est pro domino astrologico, atque Hoctorog
ó ueyag ipse est z, cuius similitudo propter bella bene gesta Epiphanes dicitur, quo viuente, vti
probabile est, illa periodus 30 annorum redintegraretur. Ceterum Periodorum quoque dominos
fuisse planetas, ex Ptolemaeo concludimus, vbi septem vitae humanae peroidi his dirigi dicuntur
astris 2) :
Ordo
Domini
Periodi
infantia
pueritia
adolescentia iuuentus
virilitas senectus
senium
4 anni
Longitudo
20 anni 8 anni
19 anni 15 anni 12 anni vsque ad mortem
Inuersa ratio fuisse videtur in periodis proprie sic dictis, quae a b inde regerentur. Hoc
saltem in periodis canicularibus locum habuisse, claret. Cuinam enim non in mentem venit
fabula de regno Saturni aureoque aeuo. Tradunt veteres, initio, hoc est post diluuium, regnasse
Saturnum (tz), eumque amisso imperio, cessisse regnum rerum omnium Joui. Quum Planetae h
et 2 aliarum periodorum domini fuerint, vt vidimus, iam sequitur inde, eos et cyclis Sothicis praefuisse, ¬
primum b, hinc 4. Jam vero periodus quaedam canicularis, vt ex Censorino (c. 21.) constat,
finita est anno 139 post Christum, praecedens vero anno 1322 ante Christum, praecedens denique
anno 2782 ante Christum. Secundum Syncellum annus diluuii est 3257 a. Ch., quare annis 475
post prima periodus canicularis coepit. Ergo t siue Saturno imperium primae periodi vsque ad
annum 1322 ante Ch. conuenit, secundae », id est deo Joui. Quod Saturnus ille filios deuorasse
narratur, id a veteribus peculiare suis dicitur. Sus vero symbolum est tz planetae, de quo infra 3)
§. 40.
De Septenariis.
lte me eri Setari t maxime vulgaris fuisse videtur, cuius
duplex est ratio. Septem enim anni cyclum quendam valebant, et septem huius generis cyclis,
seu hebdomadibus, periodus 49 annorum constabat. Hebdomas enim dicitur non solum de diebus,
sed etiam de annis, vt scimus ex Gellio, vbi Varro se iam duodecimam annorum hebdomadem -
ingressum esse dicit 4). Horum annorum hebdomaticorum, seu septenariorum vel septimanariorum, ¬
magnum momentum erat in rebus Aegyptiorum astrologicis 5). Planetae enim quum
sunt chronocratores, siue quum praesunt singulis annis, aut septem annorum spatiis, diuersam
exercent vim pro diuersis suis naturis. Atque apud Firmicum singularis commemoratur periodus
ex annorum hebdomadibus numero 9 multiplicatis, quae annis 63 constet. Huius generis anni
2 Peolenaei duadrparte post Fimieun Vol I. pog. 12.
3) Caeterum diserte docet Firmicus, antiquissimis libris tradi, post mundum creatum primo h, hinç 2,
hinc reliquos planetas temporum potestatem habuisse. Vid. Firm. L. III. c. 1. p. 47. Hinc Doidor. Sic. p.231.
Wes. tradit, Saturni aetate mores fuisse simplices.
4) Gellius N. A. L. III. 10. Ideler Chronol. Vol.I. p. 89.
5) Vid. Salmasius Ann. Climacter. pag. 102 — 107. Firmicus Lib. II. cap. 28. 29. 30. Lib. VI. c. 33.