Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

-  42
ordo
Ulino
Septimana
Domini
1)
(1
12
(5.
Plutarch.  Osiris
Arueris
Typhon  Sis
Nephthys
Horus
Numina
Apollo
Diodor  S.  Osiris
Isis
Typhon  Apollo
Venus
§.  35.
De  diei  partibus.
Ante  omnia  quaeritur,  quod  grauissimum  est  in  astronomia,  quo  tempore  Aegyptii  diem
inceperint.  Inde  etiam  pendet  initium  mensium,  annorum  atque  variorum  cyclorum.  Et  tradunt
quidem  veteres,  alii  diem  incipere  oriente  sole,  alii  occidente;  alii  medio  die,  alii  media  nocte;
alii  hora  6  matutina,  alii  vespertina,  quas  nos  dicimus  89).  Sed  clarum  est,  vti  iam  alii  observarunt, -
  in  his  triplicem  vsum  tradi.  Vulgari  enim  ratione  incipit  dies  cum  splendore  solis,  et
finitur,  quum  nox  ingruit,  quae  horae  a  Gemino,  Ptolemaeo,  aliisque  vocantur  ooai  xaigixal
Quum  vero  horae  ad  horologia  et  stellarum  ortum  numerarentur,  clarum  est,  diem  nonnisi  aut  a
sexta  hora  matutina,  aut  vespertina  incepisse.  Dies  enim  ciuilis  24  horarum  in  duas  partes
aequales,  diem  scilicet  sensu  strictiori,  et  noctem  diuidebatur.  Quam  ob  rem  haec  statuenda
esse  videntur.  Qui  diem  Aegyptiorum  nocte  incipere  dixerunt,  ii,  vt  Idelerus,  V.  C.,  libro  laudato
satis  demonstrauit,  serioris  aetatis  sunt.  Quum  vero  sumitur,  hos,  quae  tradiderunt,  ea  a  maioribus
accepisse,  credendum  est,  eos  loqui  de  die  lunari.  Persuasum  enim  mihi  habeo,  Aegyptios  vt
annos  solares  et  lunares,  ita  etiam  menses,  quin  septimanas,  et  dies,  et  horas  vtriusque  generis
adhibuisse  90).  Chronologia  enim  lunaris,  quae  dici  potest,  in  festis  maxime  solemnis  fuit.  Hinc
apud  Aegyptios  posteriores  cyclus  lunaris,  m  KYKAOC  NTE  mio2,  saepe  commemoratur.  Luna
autem,  vt  infra  apparebit,  non,  vt  O,  die;  sed  nocte  incipiente  suum  suscipit  imperium.  Porro
quod,  Plinio  auctore,  Romani,  Aegyptii  et  ipse  Hipparchus  diem  ciuilem  media  nocte  inceperint,
id  plane  negare  nefas  est.  Idem  enim  vsus  ab  Aegyptiis,  omnis  fere  astronomiae  technicae
auctoribus,  ad  Romanos  atque  nos  ipsos  peruenisse  videtur.  Atque  hanc  rationem  postea  in
Aegypto  obtinuisse,  sequens  paragraphus  docet.  Quam  ob  rem,  quum  haec  a  sacerdotibus  Romanis, -
  vt  ait  Plinius,  obseruata  fuerint,  probabile  est,  huius  naturae  diem  Aegyptiacum  quippe
ciuilem  pro  sacratiori  ac  fere  astronomico  habitum  esse.  Deinde,  quod  traditur,  Aegyptios  diei
initium  posuisse  in  eo  temporis  momento,  quo  O  in  punctis  aequinoctialibus  versans  oritur,  id
credo  non  nisi  ad  vsum  fere  vulgarem  nec  nisi  ad  diuisionem  diei  (inde  ab  ortu  solis  vsque  ad
occasum)  in  12  horas,  quas  sequerentur  horae  12  nocturnae,  spectare.  Quare  quum  e.  g.  hora
89)  Vid.  Ideler  Chronologie  Vol.I.  pag.  100.  ss.  Dio  Cass.  L.37.  c.17.  Paulus  Alexand.  Introd.  in  Ast.
p.62.  Vit.  1588.  Ptolemaeus.  L.  III.  c.  2.  p.  162.  163.  III.  6,  202.  204.  Plin.  H.  N.  II.  79.  VIII.  46.  Isidor.  Etym.
V.  30.  Seruius  ad  Virg.  V.  738.  Lydus  de  Mens.  p.13.  Solin.  c.  32.
90)  Vid.  Petaui  Vranol.  p.  274.  Dissert,  vbi  quae  Damascius  de  fele  praedicat,  ad  D  referri  debent.  Luna
enim  symbolo  felis  indicare  potest  horas.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer