Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

—  35
Nomina
Numerus
Longitudo
Hemisphaeria
1800
450
Ogdoemoria
12
300
Dodecatemoria
150
24
Icostotetartemoria
0°  30
720  (30—1  Icostotetartemor.)
Horia  s.  Termini
Minuta
0°  15
1440  (60—1  Icostotetartemoria)
Quamquam  enim  hae  diuisiones  esse  dicuntur  temporis,  apparet  tamen  ex  locis  Xenophontis
et  Arati,  tempora  diei  non  solum  horologiis,  et  aquariis,  et  solariis,  cognita  fuisse,  sed  etiam
stellis  73).  Quum  vero  tempora  ex  stellarum  ortu  et  altitudine  diiudicanda  essent,  id  non  ex
Zodiaci,  sed  ex  Aequatoris  stellis  satis  recte  fieri  potuit.  Ascensio  enim  graduum  eclipticae  differt
ab  ascensione  graduum  aequatoris,  atque  variat  variis  anni  temporibus.  Quam  ob  rem  duo
Hemisphaeria,  alterum  superius,  alterum  inferius,  saepissime  a  veteribus  commemorata,  quibus
diuisio  diei  in  duas  partes  aequales  nititur,  quorumque  mentionem  fecimus  supra  §.  6,  rectius
huc  trahi  possunt.  Diuisio  Aequatoris  octonaria  conuenit  cum  antiquo  Zodiaco  octo  in  partes
diuiso,  eaque  nituntur  vigiliae  veterum  et  diei  partes  tribus  horis  constantes,  quae  Aequatoris
diuisio  disertis  verbis  commemoratur  ab  Hipparcho  et  Achille  Tatio  74).  Duodecim  partes
Aequatoris  plane  eaedem  sunt,  atque  12  signa  Zodiaci,  qua  diuisione  nititur  diuisio  diei  integri
in  12  partes,  seu  bihoria.  Quamquam  enim  veterum  scriptis  demonstrari  non  satis  potest,  eiusmodi ¬
  horas  duplices  apud  Aegyptios  in  vsu  fuisse;  constat  tamen,  hanc  diei  diuísionem  duodenariam ¬
  apud  gentes  Aegyptiis  affines,  Sinenses  scilicet  et  Japanenses,  adhibitam  fuisse.  Restat,
vt  paullo  accuratius  de  Horis  Aequatoris  disseramus.
§.  27.
De  12  Horocratoribus.
Diserte  veteres  loquuntur  de  Horis  isemerinis,  seu  aequinoctialibus,  atque  planetariis  in
astronomia  adhibitis,  quae,  quum  omnia  tempora  ad  astra  relata  fuerint  apud  Aegyptios,  vix
dubium  est,  quin  Aequatoris  partes  attineant.  Horae  enim  ciuiles  ad  solis  ortum  siue  ad  Zodiacum
pertinent.  Hinc  dicitur  dies  longissimus  15  horis,  breuissimus  9  constare  75).  Huc  facit,  quod
nomen  stellae  mi  cioy  cum  nomine  horae  et  momenti  conuenit,  saltem  radicem  eandem  habet.
Nan      significant  tempus,  terminum,  intervallum ¬
  horae,  momentum.  Haec  autem  Aequatoris  diuisio  facillima  est.  Quum  enim  Zodiacus
73)  Socrates  in  Xenoph.  Memorab.  Lib.  IV.  c.7.  Aratus  in  Phaen.  vers.  558.  Ss.
74)  Herodot.  L.  II.  c.  43.46.145.  Ideler  Chronologie  Vol.  I.  p.  84.  Petauii  Vranolog.  pag.  149.260.266.
75)  Achill.  Tatius  in  Petauii  Vranol.  p.  149.  D.  ib.  pag.  145.210.
E  2
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer