— 30
§. 24.
De Leptis.
Lepta, siue Minutae, + oyepói, oyep , sunt 60 vnius gradus partes
longitudine inter se pares. Quamquam veteres accuratius de Leptis non disseruerunt; de eo
saltem dubitare non licet, singulis Minutis dominos praefuisse, qui, siue septeni, siue quini, certo
quodam ordine inuicem per singulos gradus atque signa sese exciperent Minutis enim pariter
atque Moeris certas quasdem potestates et effectus tribuisse veteres, consentaneum est, de quo
idem liber Anubidis; Myriogenesis appellatus, egisse videtur. Quemadmodum vero ex Sexto
Empirico patet, Lepta esse minutissimas Zodiaci partes, ita ex Firmico colligitur, etiam Minutas
in minores partes, forte in Secundas, vt apud nostrates obtinet, diuisas fuisse 7°). Quod dominos
Leptorum attinet, quum 60 sint in vno gradu, siue bis 30, coniicere licet, eorum ordinem cum
Moerarum ordine conuenire. Hinc, in V Gradu primo et secundo, non abhorret a veri specie,
hos fuisse dominos Leptorum:
Y10
I28hAd?8hAdg 4
V22öbAgeghagg
Sed haec non nisi aliis scriptis ac testimoniis satis ad liquidum perduci poterunt.
§. 25.
De Stellis Zodiaci.
Quemadmodum Aegyptii singulis eclipticae partibus suos adtribuerunt praefectos, ita etiam
singularum stellarum, praesertim maiorum vel clariorum dominos, nempe planetas constituerunt,
yt sequens tabula docet. In quo Proclus a Ptolemaeo differt, id literis Pt. et Pr. notaui. Praeterea ¬
Firmicus claras quasdam et regias stellas commemorat, quae quin alios dominos agnoscant,
non dubium est. Particulas imaginum zodiacalium, quas veteres fecerunt, quasque in secunda
columna expositas habes, solus Firmicus descripsit 71).
70) Sextus Empir. adu. Ast. L. V. p. 339. §. 5: „lenra xalovot va Slagvora rau dueon.“ Firmicus L. VIII. c. XVIII.
p. 223. L. II. c. V. p. 18. „una pars (gradus), inquit, in minuta diuiditur 60, et sic deinceps.“ Firmicus L. III.
c. 1. p.45. De nomine Leptorum Coptico et Arabico vid. MS. Copt. Bibl. Reg. Par. No. L. p. 10. Lex.; Kircher
Ling. Aeg. Res. p. 55.
71) Proclus Diad. L. 1. cap. IX. p.32. ss. Ptolemaeus Quadrip. L.l. c.IX. p.8. Firmicus Lib. VIII. c. 31.
p.243. Lib. VI. cap. 1. p. 150 ss. Lib. VIII. c. II. p.213.