90
2324
21
10 4112
14 15 10.
ordo
§. 23.
De Gradibus, siue Moeris.
Diuisio Zodiaci in 360 Gradus adeo solemnis fuit, vt etiamnum apud nostrates in vsu sit, quippe
ab Aegyptiis ad omnes fere gentes occidentales subinde propagata. Nititur enim haec diuisio Zodiaci,
pariter atque circuli, partitione anni vagi, 360 diebus constantis. Dominus Gradus appellatur
Moioa, Parca, TOTEp,; nec difficile est, de eorum natura aliquid certi tradere 68).
Scilicet Paulus Alexandrinus loco laudato exhibet dominos Graduum, siue Moeras omnés. Cum
Paulo Alexandrino consentit Firmicus Maternus, licet Myriogenesis illa (Lib. VIII. cap.XIX.)
magis ad singulas vnius signi triginta stellas, quam ad triginta vnius signi gradus eorumque
dominos spectare videatur. Scilicet Firmicus loco laudato cuiusque gradus vires et effectus describit,
ex quo, cognita planetarum natura, vt infra docebitur, ipsas eruere licet dominorum naturas et
nomina. Quum igitur illum catalogum (pag. 223 — 243) perlustrare velis, inuenies, post septimum ¬
quemque gradum plerumque vel eadem vel similia tradi apotelesmata, atque primam cuiusque
signi Moeram idem fere significare atque dominum signi. Ex quo sequitur, dominum Gradus
primi in signo vnoquoque cum domino signi ipsius congruere. Porro quum, inuento Gradus
domino, de eius pedissequo quaeras, quasi vbique ex hoc ordine esse apparet: h 2g098).
Itaque haec lex Moerarum est, vt primus cuiusuis signi gradus habeat dominum eum, quem habet
id signum, vel ea domus. Secunda Moera est ea, quae in ordine planetarum 5400%9) post
primam locum habet. Denique haec series vsque ad finem repetitur. Itaque clarum est, maxime
e Paulo Alexandrino, ordinem dominorum Graduum siue Moerarum eum esse, quem sequens tabula
docet de y et g. In reliquis enim eadem est ratio. Ceterum commemorandum est, alias Moeras
deinceps masculinas, alias femininas esse 69).
101
Ordo
Domini
domus
Ordo
Domini
1314
Ordo
Domini
domus
5 26 27
Ordo
240
Domäné
68) MS. Copt. Memphit. Bibl. Reg. Paris. No. L. Vocabul. p. 10. Kircher Ling. Aeg. Rest. p. 53. Firmicus
L.VIII. c. 19. p. 223. Paulus Alexandrinus ed. Viteberg. 1586. sine pagg. fol. 20.
69) Firmicus L.IV. c.XVII. p. 1II. seq. Ptolemaeus Quadripart. L.I. c. XXII. p. 19. Vid. Tab.I. no. 22.23.