14
Hemisphaeria et lunare et solare cum signis suis 6 depicta cernuntur in mumia Graeco-Aegyptiaca ¬
Lugdunensi f).
§. 7.
De 3 Trientibus tempestatum, siue Horis.
Diuisio Zodiaci in tres partes aequales, nititur diuisione anni apud Aegyptios ciuilis in tres
tempestates, siue Horas 43). Quum vero annus ciuilis quarta diei parte minor esset astronomico,
accidit, vt post 1461 annos demum menses cum signis suis congruerent, qua in re versatur periodus ¬
canicularis. Sub initium huius periodi autem, vt veteres tradunt, ver incipit, quum Nilus
a campis recedit, atque G intrat signum X(. Quatuor mensibus post, quum O ingreditur %,
vbi canicula locum habet, incipit aestas, quam quatuor mensibus post sequitur hiems, sole in m
translato 14). Quamquam de planetis, his tempestatibus propositis, non satis constat, probabile
tamen est, § et Q veri, C aestati, t hiemi praeesse 45).
Nomina
Signa
Gradus
Domini
Veris signa
)( Y
1200
8 II
88
Aestatis signa
m
G 8
1200
Hiemis signa
m 1%a
1200
§. 8.
De Quadrantibus.
Quadrantes Zodiaci, siue quatuor zonae eclipticae partes aequales, oriuntur punctis aequinoctialibus ¬
et solstitialibus discernendis. Itaque prima quadrans extenditur ab aequinoctio verno
vsque ad solstitium aestiuum, quo incipit secunda et sic porro, vt habeas quatuor anni tempora
ad cursum solis relata 46). De praefectis harum diuisionum Zodiaci, etsi nihil veteres tradiderint,
coniicio, eos planetas iis tempestatibus praepositos fuisse, inter quorum naturas maxima est
similitudo.
*) V. Reuvens Lettres à M. Letronne 1830. Atlas. Tab. V. De dominis hemisphaeriorum Horapollo (I.11.)
tradit: Videtur apud Aegyptios Minerua () quidem superius coeli hemisphaerium sorte accepisse, Juno (H)
vero inferius (Vid. infra Part. II. §. 9. Athor.)
43) Diodor. Sic. Lib. I. cap. 16. pag. 15. Wess. ib. cap. 11. et 12. pag. 11D. et 12 C. (Adde 1, 26. c. not.
Wesselingii).
44) Nordmayer Calendar. Aeg. Oeconomicum. Goett. 1792. Ideler Chrop.I. p. 125.
45) Haec colligimus ex signis, quibus menses cuiusque tempestatis hieroglyphice indicantur, de quo infra. ¬
Col. Proclus Diad. Paraph. L.I. c. 21. p. 56. Lugd. 1654.
46) Achilles Tat. in Petau. Vranolog. p. 151. §. 27. Proclus. Diad. L. I. c.12. c.13. c.14.