11
hominum, animalium, vegetabiliumque generibus, artefactis, sonis musicis, vocalibus, consonantibus ¬
et aliis rebus praeficiuntur. Omnia enim ac singula entia, mundi vitaeque communis obiectus,
in classes diuisa, vnum ex planetis apud Aegyptios habuerunt praefectum vel patronum. Ceterum
de variis planetarum circuitionibus circum terram eorumque coloribus notandum, inde pendere
magna ex parte apotelesmaticas Aegyptiorum opiniones 32). Nomina planetarum, vt veteres
testantur, maxime varia fuerunt, adeo vt C myrionymus, ) polyonyma dicerentur; ex quo colligere ¬
licet, partim cum nominibus planetarum cognomina eorum et epitheta vsu venisse, partim
alias eorum fuisse appellationes in aliis Zodiaci partibus 33). Alia enim est veluti O persona,
quum signo cuidam Zodiaci praeest, alia, quum mensem diemue gubernat. Nomina planetarum
vt maxime vulgaria et propria ab astronomis veteribus haec afferuntur: 5, Graecorum Koovog,
Dawvov, Aegyptiorum Neusoig; 4, Graec. Zev, Oasdov, Aegyptiorum Ooioig; d, Graec. Aong,
IIvoosic, Aeg. Hoaxlyg; Q, Graecorum Eoggoooc, Aeg. Apoodiry; §, Graecorum Eoung, Zrilpov,
Aeg. Arollov 34). Idem nomen Aegyptiacum Mercurio tribuunt alii 35). Quae vero nomina
planetarum illa Graeca affert Achilles Tatius, eadem vt Aegyptiaca tradit Firmicus, cuius rei
haec esse videtur ratio, quod astronomia Aegyptiaca non distulit initio a Graeca 36). Auctore
Plinio, Q etiam Isis, Iuno, mater deorum vocabatur 37), atque «, quem Lydia, Colchis aliaeque
terrae Adonin appellant, Aegyptii dixerunt, vt Vettius Valens, astronomus grauissimus nondum
editus, vult, etiam Aoryg atque ’Eorooi 38). Sunt et alia planetarum nomina et cognomina,
quae nunc Graeca, nunc Aegyptiaca a veteribus commemorantur, velut Hlog Paoihevg, Myvy,
Kvdeoeia, Eounc rovooa, r i, llea, a pro ) et %, eiusque generis alia 39). Praeterea -
inueni nomina planetarum Coptica, siue ex Aegyptiaca lingua antiqua, siue ex Graeca
corrupta, cum Arabicis in MS. Parisino 40). Sequitur catalogus nominum.
32) Herod. II. 82. Dio Cass L.XXXVII. c 17. c.18. De literis vid. Demetr. Phal. vege équypeug §. 71. Nicomach. ¬
Geras. Harmon. Manual. L.II. col. Meibomii auct. ant. Mus. Vol. I. p. 37. Irenaeus L. I. c. 14. §. 7. p. 31.a.
33) Vid. Petauii Vranolog. p. 136. §. 17. Achil. Tat. Isag. in Phaenom. Arati 1. 1.
34) Achill. Tatius Isagoge in Arati Phaenom. Vid. Petau. Vran. p. 136. et pag. 4. Gemini Elementa Astr.,
quibus in locis dubitatur de nomine Q et omittuntur ( et )).
35) Apuleius de Mundo p.58. Plin. L.II. c.8. Macrob. Saturn. L.I. p. 150.
36) Jul. Firm. Mat. Mathes. L. II. c.2. Col. Salmas. de ann. climact. p. 595. s.
37) Plin. L.II. c.8. col. Proclus Paraph. L. II. c. 3. p. 97. Julian. imp. Orat. IV. p. 150.
38) Vid. Salmas. de ann. climact. p. 596 Seldenus de Diis Syr. Synt.1. c. 6. p. 186.
39) Manetho Apoteles. L.I. v. 203. 230. L.II. v. 191. 383. Genesis XLI. 45 50. XLVI. 20. Cyrillus Alexandr. -
col. Jablonskii Panth. L. II. p. 137. De voce »7°, Ador, Azer, Azar, Odor, nomine %, vid. Th. Hydius
de rel. vet. Pers. c. 3. De vocabulo HaS„α vid. annotationem meam in Lycophron. ed. Bachmann Lips. 1829.
40) Bibl. Reg. Codd. MSS. Copt. No. L. p. 8. Lexici. Eadem fere sunt apud Kircherum Lingua Aeg. rest.
Rom. 1644. p.49. Pro vocabulo coypoT legitur in alio MS. Copt. eiusdem biblioth. No. XVII. pag. PrIA, b.
Lin. 4. (Bilblioth. St. Germain): coypoe ciei ctis 5,0pl i. e. Venus, astrum vrsae. Col. Rosi Etymologiae -
Aeg. p. 205.
B2