10
adiungantur etiam aliae quaedam disputatiunculae de diuisionibus temporum apud Aegyptios, de
opinionibus eorum apotelesmaticis, atque de aliis argumentis ad astronomiam pertinentibus. Secunda
disputatio spectabit ad signa cum phonetica tum symbolica, quibus Aegyptii secundum veteres
auctores planetas, variasque Zodiaci partes significauerint, qua in re versatur symbolice astronomica, ¬
siue Pantheon Aegyptiacum. Deinde videndum nobis erit, qua singulari ratione Aegyptii in
planetarum positionibus et rationibus significandis versati sint, siue quo modo obseruationes suas
astronomicas variis in monumentis expresserint posteritatique ante oculos posuerint. Etiam de
hoc veteres, quamuis astronomia ex mysteriis esset 28*), tam multa tradiderunt, vt tota fere
Aegyptiorum methodus astronomica perspiciatur aliunde. Denique ea, quae partim veteres docuerunt, -
partim inscriptiones astronomicae prodiderunt, accurate inter se comparanda et componenda ¬
erunt, cui fini Lexicon astronomico-hieroglyphicum inseruiat. Quum enim elementa astronomiae ¬
atque signa ad obseruationes astronomicas exprimendas adhibita, siue a veteribus, scilicet
Graecis, Latinis, Coptis, Arabibus aliisque indicata, siue a nobis inuenta, inter se consentiant
sibique vere constare cernantur; quumque ea, quae ad veterum auctoritatem exposuerimus et
inuenerimus, inter se congruere et ad finem probabilem ducere videantur: concludendum erit, ea,
qua processimus, via etiam reliqua Aegyptiorum monumenta obseruationibus astronomicis constantia ¬
recte riteque explicari posse.
§. 4.
De PIanetis.
De planetis, quos dicimus nos, Aegyptii non nisi eos nouerunt, qui solis oculis conspiciuntur
et discernuntur, nimirum § Q2 h, qua de causa ignoti iis manserunt planetae Vranus, Pallas,
Ceres, Juno, Vesta 29). Praeterea planetas Aegyptii dixerunt etiam ( et ), quippe qui instar
reliquorum per signa Zodiaci moueri, veluti obambulare videntur. Quum C et ) magnitudine et
splendore vincerent reliquos planetas, Aegyptii haec sidera vocarunt principes, veluti regem reginamque, ¬
planetarum reliquarumque stellarum fixarum 30). Planetae, quoties ab Aegyptiis commemorantur, ¬
hoc ordine veniunt:
3 4 5
6
8O8z
Ex quo apparet, eos secundum celeritatem, qua in coelo moueri cernuntur, deinceps enumerari 31).
Eadem est series planetarum, quum, tamquam dii tutelares, partibus Zodiaci, regionibus mundi,
28*) Martian. Capel. Sat. L. VIII. p. 274. Jul. Firmicus Matern. L. IV. c. 16. p. 107.
29) Proclus Diadochus Paraphras. in Ptol. LI. c.IV. Jul. Firm. Mat. L.I. c.2. p. 5. Achill. Tatius in Petau.
Vranol. p. 136. c. 17., ceteri.
30) Sextus Empir. adu. Math. L. VI. p. 343. ed. Fabr.
31) Dio Cass. L.XXXVII. c. 17. Procl. Diad. L.II. c. 10.