Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

9  relationes -
  significantur.  Omnes  enim  gentes,  quae  de  rebus  astronomicis  scripserunt,  characteres
quosdam  excogitarunt,  quibus  cum  planetas,  tum  Zodiaci  partes  significarent.  Haec  autem  signa
astronomica  sunt  aut  phonetica,  aut  symbolica.  Phonetica  rursus  in  duo  genera  diuiduntur,  quum
nomina  astronomica  alia  sint  propria,  alia  impropria,  veluti  cognomina.  Sic  nos  Veneris  planetam ¬
  dicimus  Venerem  proprie,  improprie  Hesperum  aut  Luciferum.  Item  alia  nomina  vtriusque
generis  habemus  pro  reliquis  planetis  partibusque  Zodiaci.  Quod  symbolicen  astronomicam  attinet,
vtimur  ad  significandos  planetas,  vt  in  vulgus  constat,  his  signis:
8  Terra
(  Sol
Mars
)  Luna
24.  Jupiler
§  Mercurius
h  Saturnus.
?  Venus
Pro  duodecim  vero  Zodiaci  signis  haec  habemus  symbola
2  Libra
N  Aries
m  Scorpio
8  Taurus
Sagittarius
II.  Gemini
%  Capricornus
G  Cancer
Aquarius
8  Leo
)(  Pisces.
ny  Virgo
Praeterea  &  pro  coniunctione,  ?  pro  oppositione,  A  pro  adspectu  triangulari,  C  pro  adspectu ¬
  quadrato,  *  pro  adspectu  sexangulari  eiusque  generis  alia  nonnulla  apud  nostrates  in
vsu  sunt.
Quod  vero  leges  exprimendi  loca  planetarum  attinet,  in  eo  nos  simplicissimi  sumus.  Quum
enim  coniungimus  veluti  haec  symbola:  G  Y  10°  20’  30"  4,  aut  G  O  10°  20’  30"  4,  eo  significamus, ¬
  Solem  esse  in  Ariete,  siue  in  primo  Zodiaci  signo,  gradu  decimo,  minuta  vigesima,  secunda -
  tricesima  cum  decimis  quatuor.  Quum  vero  indicandum  habemus,  veluti  Solem  cum  Saturno ¬
  in  adspectu  trigonali,  vel  quadrato,  vel  in  oppositione  esse,  id  sic  exprimimus:  AOh,
DOh,  80h.
lam  vero  cum  de  astronomia  Aegyptiaca  agatur,  quaeritur,  quibus  signis  et  phoneticis  et
symbolicis  Aegyptii  tum  planetas,  tum  Zodiaci  partes  expresserint,  et  quonam  modo  loca  planetarum ¬
  significauerint,  variisque  suis  in  monumentis  ante  oculos  posuerint.  Quo  quidem  in  argumento
tractando  ita  nobis  versandum  erit,  vt  ante  omnia  veteres  audiamus.  Omne  enim  antiquitatis
studium  optime  incipit  a  veterum  testimoniis.  Veteres,  vt  nihil  fere  memoratu  dignum  intactum
reliquerunt  et  silentio  praeterierunt,  ita  et  de  ratione  astronomiae  Aegyptiacae  tam  multa  tradi
derunt,  vt  ad  scripta  huius  nationis  astronomica  intelligenda  et  explicanda  nihil  fere  de  nostris
addere,  vel  coniectura  assequi  debeamus.  Itaque  habebimus  disputationem  quadripartitam.  Primo
quidem  videndum  nobis  erit,  partim  quot  et  quinam  fuerint  Aegyptiorum  planetae,  partim  quot
et  quasnam  partes  illi  fecerint  Zodiaci,  in  quo  versatur  astronomia  veterum  mathematica.  His
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer