Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

8
cedant,  multo  iuniores  putandae  sunt  Aegyptiacis,  atque  tritum  est,  quam  paucae  et  partim  imperfectae ¬
  astrorum  obseruationes  antiquae  ad  nostram  aetatem  peruenerint.  Recte  quidem  nobis
obiicitur,  astronomiam  veterem,  quippe  multis  numeris  falsam  et  vitiosam,  nullo  pacto  cum  nostra
comparari  posse;  sed  non  agitur  hoc  loco  de  falsis  Aegyptiorum  opinionibus,  sed  de  planetarum
locis  recte  obseruatis,  in  quo  Aegyptii  satis  profecerunt.  Notum  enim  est  et  vulgatum,  Aegyptios
stellas  omnes  etiam  minutas  accuratissime  inter  se  distinxisse  atque  Zodiacum  praecipue  adeo
accurate  diuisisse,  vt  haberent  non  solum  gradus,  sed  etiam  minutas  27).  Ex  quo  etiam  colligitur, ¬
  eorum  horologia  et  reliqua  instrumenta  astronomica  multo  perfectiora  fuisse,  quam  vulgo  putatur. ¬
  Neque  dubium  est,  quin  alia  multa  de  nostra  astronomia  habuerint  cognita,  quum  totius
antiquitatis  oculos  in  se  conuerterint  sibique  meruerint  cognomen  hominum  sapientissimorum  28)
Praeterea  astronomia  Aegyptiaca  ita  comparata  est,  vt  multas  alias  disciplinas  summopere  inexspectateque ¬
  expedire,  emendare,  augere  debeat.  Nihil  dicam  de  eo,  quod  sexcenta  veterum
scriptorum  etiam  codicis  sacri  loca  non  nisi  rebus  Aegyptiorum  astronomicis  perspectis  recte  intelligi ¬
  et  explicari  possunt,  atque  taceam,  quantum  haec  scientia  valeat  ad  philologiam  Aegyptia
cam  promouendam.  Literatura  enim  Hieroglyphica  arctissime  cohaeret  cum  sacratioribus  et  obstrusioribus -
  philosophiae  astronomicae  notionibus  et  placitis.  Vnam  afferre  liceat  mythologiam.
Constat,  Aegyptiacam,  Graecam,  Indicam  et  Persicam  et  reliquarum  nationum  mythologias,  quum
arctissime  inter  se  connexae  sint,  tantum  abesse,  vt  perspectae  et  explanatae  dicantur,  vt  generalem -
  illustrationem  et  ad  iusta  principia  reuocationem  adhuc  desiderent.  Quum  enim,  omnibus
viis  tentatis  et  fontibus  exhaustis,  multa  in  ea  disciplina  incerta  et  dubia  manserint;  desperandum
sane  de  ea  erit,  si  non  noua  subsidia  adducere  et  adhibere  contigerit.  Explanata  mythologia
Aegyptiaca,  reliquae  omnes  inde  plurimum  commodi  et  claritatis  trahent  totaque  veterum  religio
ad  iusta  principia  reuocari  poterit.
Quum  ergo  astronomia  Aegyptiaca  ea  sit,  vt  et  chronologiam  et  historiam  et  philologiam  et
mythologiam  et  astronomiam  et  alias  disciplinas  summopere  promouere  et  augere  posse  videatur
sane  operae  pretium  esse  putamus,  paullo  accuratius  et  diligentius  in  hoc  argumentum  inquirere.
§.  3.
De  ratione  hieroglyphices  astronomicae  inuenienda.
Ad  intelligenda  scripta  astronomica  requiruntur  potissimum  tria;  cognitio  signorum,  quibus
planetae  exprimuntur,  cognitio  signorum,  quibus  Zodiaci  partes  particulaeque  indicantur,  denique
cognitio  legum  ac  regularum,  ad  quas  loca  planetarum  zodiacalia  planetarumque  variae  inter  se
27)  Firmic.  Mat.  L.  1.  p.  18.  Secundum  Sextum  Emp.  Lib.  V.  p.  111.  ed.  Fabr.  Aegyptii  partes  Zodiaci  minores -
  non  habuerunt,  quam  minutas.
28)  Macrob.  Sat.  L.II.  c.  14.c.  Pseudo  -Callisthenes  Vita  Alex.  M.  in  Fabr.  Bib.  G.  V.  14.  p.  148.  Diodor
Sic.  L.I.  c.  81.73.  Strabo  L.I.  c.81.  73.  L.XVII.  p.  1160.  1171.  Herod.  II.  c.  4.  82.  Firmic.  Mat.  L.  III.  c.  1.  p.  47.
Geminus  in  Petau.  Vranol.  p.  62.  Censorin.  de  die  Nat.  c.  XIX.  Syncell.  p.  35.  Col.  Du  Hamel  Histor.  Acad.
Scient.  p.  420.  ed.  Lips.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer