Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

facta  et  fata  inter  se  comparari  possunt  in  tanta  chronologiae  fragilitate  et  peruersitate?  Neque
hoc  mirum  est.  Etenim  omnes  nationes  annos  numerarunt  ad  regum  suorum  regna,  nec  nisi  tam
diu,  quam  diu  vigerent  rerum  suarum  status.  Praeterea  multorum  populorum  libri  aut  plane
interierunt,  aut  parum  iuuare  valent  chronologiam.  Quantum  vero  autorum  incuriae  librariorum
que  negligentiae  dandum  sit,  nunc  vix  definiri  potest.  Vix  duo  codices  inueniuntur,  quibus  eadem ¬
  numerorum  signa  reperiantur.  Quid?  quod  codex  sacer  V.  T.  longissime  differt  a  versione
LXX.  Quae  quum  sentiret  Newton,  ad  astronomiam  confugiendum  esse  acutissime  censuit.  Nihil
enim  certius  est  obseruationibus  astronomicis  cum  historiae  euentibus  coniunctis,  quorum  tempus
non  solum  accuratissime,  sed  etiam  certissime  pro  nostris  auxiliis  astronomicis  computari  potest.
Sed  quae  Newton  aliique  ad  chronologiam  historiamque  corrigendam  contulerunt  ex  astronomia,
ea,  vt  profiteri  debemus,  minoris  sunt  momenti.  Etenim  obseruationes  astronomicae,  ad  euentus
quosdam  historicos  reuocatae,  admodum  rarae  in  veterum  scriptis  reperiuntur,  passim  obiter  et
negligenter  commemorantur,  neque  tempora  ipsa  attingunt  antiquissima.  Ceterum,  quae  veteres
de  planetis  suis  obseruarunt,  ea  omnia  fere  ad  singulos  planetas,  siue  ad  eclipses  solis  lunaeque.
siue  ad  coniunctiones  planetarum  cum  stellis  fixis,  pertinent,  neque  vero  ad  plures  vel  omnes  planetas ¬
  simul;  cuius  generis  obseruationes  admittunt  longe  certiores  computationes  chronologicas.
Qua  de  re  non  mirari  licet,  Newtonium  his  in  lucubrationibus  chronologicis  astronomia  fretis  nonnunquam ¬
  vere  inepta  et  ab  omni  probabilitate  aliena  inuenisse.  Hoc  certe  concedendum  est,  ad
chronologiam  maxime  antiquiorem  stabiliendam  omnes  vias  tentatas,  omnes  fontes  exhaustos  et
exantlatos  esse;  neque  vero  vel  nunc  satis  constare  de  epochis  chronologiae  antiquioris  grauissimis. -
  Etiamnum  enim  dissensus  est  de  aetate  Mosis,  de  exitu  Israelitarum  ex  Aegypto,  de  regne
Salomonis,  de  bello  Troiano,  de  Memnonis,  Sesostris,  Homeri,  atque  sexcentorum  principum
rerumque  gestarum  epochis  non  solum  apud  Aegyptios,  sed  omnes  fere  gentes  paullo  antiquiores
Alexandro  Magno.  In  tanta  chronologiae  et  historiae  obscuritate  ac  fluctuatione  vix  aliquid  ex
optatius  et  desideratius  accidere  posset,  quam  inuenire  obseruationes  astronomicas  plurimas  eas
que  antiquissimas.  Scilicet  obseruationes  astronomicae  Aegyptiacae,  vt  ex  papyro  Saltiana  dicta
apparet  (Part.  III.  §.  1.),  id  habent  peculiare,  quod,  siue  astrologiae,  siue  historiae  gratia,  non
vnius  planetae,  sed  plurium  vel  omnium,  scilicet  Solis,  Lunae,  Saturni,  Jouis,  Martis,  Veneris  et
Mercurii,  loca  certo  quodam  tempore  simul  ab  iis  occupata  indicant  et  exhibent.  Inter  omnes
autem  constat,  qui  astronomiae  aliquam  operam  nauarunt,  septem  illos  planetas,  quos  Aegyptii
vocarunt,  per  totam  historiam  semel  tantum  simul  eadem  Zodiaci  loca  occupare.  Per  totam  historiam -
  nullus  exstitit  dies,  nulla  hora,  qua  Sol,  Luna,  Saturnus,  Jupiter,  Mars  et  reliqui  planetae
iterum  continerentur  Zodiaci  in  gradibus  iisdem,  atque  accidit,  exempli  gratia,  Amosis  aut  Ramessis ¬
  natali;  neque  per  totam  historiam  vllum  temporis  momentum  afferri  potest,  quo  eadem
fuerit  planetarum  longitudo  atque  hodie  hacue  hora  obseruatur.  Haec  enim  est  ratio  et  natura
anni,  quem  Aegyptii  veteres  dixerunt,  planetaris  vel  magni.  Quem  annum  Aegyptii  quidem  nonnisi ¬
  9966  vel  9977  annis  Aegyptiacis  constare  putarunt;  est  autem  longe  amplior  25).  Cyclus
25)  Sextus  Empiricus  adu.  Astr.  L.  V.  c.105.  p.  355.  Fabric.  dicit:  neyag  ?uavrog  ot'  àvveanogilioy  èvyeaxoguoov ¬
  rat  #ôounzovra  rat  enra  krov  cet.  Conf.  Proclus  L.I.  cap.2.  pag.  10  et  11.  Jacob  Thomasius  de  Stoica
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer